Gymnasium St. Paulusheim

E Vicipaedia

Gymnasium Sancti Pauli Bruchsaliae schola Bruchsaliae in Germania est.

1835 Vincenzo Pallotti, sacerdos catholicus, Romae Societatem Apostolatus Catholici (SAC) instituit. Haec societas, quae ex patribus fratibusque composita est, 1878 Masione, oppidum apud Alexandrinam in Italia situm, scholam ad alumnos educandos condidit. Ibi iuvenes ad missionem praeparati sunt.

Quod a.d. 1915 patres fratresque Pallottini Germanicos Italiam relinquere coacti erant, in Bruchsaliam in regione meridiana Germaniae (apud Heidelberg) venerunt.

Hic alumni gymnasium visitabant, antequam patres fratresque ipsi eis iterum disciplinam dare incipiunt.

A.d. 1922 lapis primarius Gymnasii Sancti Pauli Bruchsaliae positus est. Scholam usque ad 1940 florebat. Societas insidias belli omnium gentium secundi superata scholam 1945 denuo aperire potuit.

1974 etiam puellae in scholam receptae sunt et 1987 schola interna clausa est.

Hodie 750 discipuli discipulaeque inter decem et undeviginti annos nati gymnasium visitant.

Omnes discipuli linguam latinam et anglicanam discunt, praeterea unam ex linguis Gallorum vel Graecorum vel Hispanorum eligunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

http://www.paulusheim.de/