Gymnasium Petrinum

E Vicipaedia
Aditus gymnasii

Gymnasium Petrinum Recklinghausen est schola antiquissima sescentorum fere annorum medio in vallo oppidi Recklinghusii in Rhenania Septentrionali-Vestfalia sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Gymnasium, ex apostolo Petro appellatum, inter scholas eae regionis veterrimas numeratur. Quo anno sit condita quidem non iam explorari potest, quia aedificium scholae vetus incendio oppidi ingenti anno 1500 omnino flammis est exstinctum. Sed prima gymnasii mentio erat facta iam anno 1421 in archivo familiae Westerholt. Verisimile autem habetur paulo post quam Recklinghausen anno 1236 iure oppidi est ornata schola latinatis instituta est.

Praesentia[recensere | fontem recensere]

Nunc Gymnasium Petrinum unum ex omnino quinque gymnasiis medio in oppido Recklinghausen sito est, quod a nongentis fere discipulis ac anno 2010, ut ex indice collegii in pagina scholae interretiali publicato intellegi potest,[1] a quinquaginta novem magistri magistraeque frequentatur. In finibus scholae non solum et aedificii pars vetus renovata et nova pars aedificii, sed etiam duo gymnasia, palaestra, hortis scholae sacellaque gymnasii inveniuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]