Gustavus Meyrink

E Vicipaedia
Gustav Meyrink anno 1886

Gustavus vulgo Gustav Meyrink, vere nomine gentili Meyer, (natus die 19 Ianuarii 1868 Vindobonae, mortuus die 4 Decembris 1932 apud Starnberg) fuit Austriacus scriptor. Notissimus factus est per fabulam titulo Der Golem, quae in lucem prolata est anno 1915.

Vita[recensere | fontem recensere]

Meyrink ludos commerciales Pragenses frequentavit et mensam argentariam una cum nepote quodam Christiani Morgenstern condidit. Quae mox propter fraudes suspicandas clausa est. Inde Vindobonam commigravit ubi moderator periodici satirici "Der liebe Augustin" creatus est. Usque annum 1908 symbolas periodico "Simplicissimus" quoque pepigit. Anno 1912 una cum satirico Alexander Roda Roda comoediam quae vocatur Der Sanitätsrat edidit. Habitus eius contra burgenses directus visibilis est etiam in collectionibus fabularum Der Saturnring (1907) atque Des deutschen Spießers Wunderhorn (3 vol., 1913): quae ultima collectio, cui insunt fabula atrox phantasticaque Der heiße Soldat (1903), insuper Orchideen (1904) et Wachsfigurenkabinett (1908), in Austria a disvulgatione publica prohibita est. Ante editionem completam anni 1917 censores omnia examinaverant.

Fama Gustavi Meyrink augebatur fabula Milesia cuius scaenarium est urbs Praga saeculi 16-i, praetitulata Der Golem (1915): agitur de legenda de rabbino Löw et statunculum eius fictile suscitatum nomine Golem. Imperatorem servat, creatorem suum despuit et infante vinci potest. Hic ideae religiosae mysticaeque rebus buddhisticis cabbalisticisque immiscentur. Fabula Milesia iam anno 1920 a Paulo Wegener in pellicula Der Golem, wie er in die Welt kam, quae multa Expressionismo debet, tractata est. Anno 1980 versio modernior Petro Szulkin dissignatore in theatris cinematicis spectari potuit, sub titulo Golem.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Gustavum Meyrik rerum esotericarum occultarum phantasticarum cupidum esse fabula Das grüne Gesicht (1916) quoque monstrat. Legenda Iudaei errantis in Iudaeorum vico Amstelodamensi praesentatur imaginibus rerum plenis et cito mutantibus. Anno 1927 convertebatur a protestantismo ad buddhismum generis Mahayana. Eodem anno in lucem protulit fabulam Milesiam Der Engel am Westlichen Fenster de doctrina secreta Rosicrucianismi.

Tempore socialismi nationalis in Germania saevientis opera Gustavi Meyrink interdicta erant. Ecce alia opera: fabulae Milesiae Walpurgisnacht (1917) et Der weiße Dominikaner (1921), fabulae Fledermäuse (1916) et Der violette Tod (1922).

Fons[recensere | fontem recensere]

"Meyrink, Gustav", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavus Meyrink spectant.