Latinitas nondum censa

Gulielmus de Rocozels

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus de Rocozels (mortuus 1205) fuit episcopus Baeterrensis ab anno 1198. Familia eius orta est ut videtur e vico Rocozels (communis hodierni Ceilhes-et-Rocozels) vallis Orobis. Anno 1204 legati pontificales Petrus de Castro Novo et Radulphus Fontis Frigidi a Gulielmo postulaverunt, ut se contra haereticos adiuvaret; cum recusaret, statim ex episcopatu deiectus est. Id papa Innocentius III die 18 Februarii 1204 per epistulas confirmavit.[1] Dioecesem mox tenuit Reginaldus de Montepetroso. Gulielmus die 22 Aprilis 1205 necatus est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. PL vol. 215 coll. 272-273
  2. Vide Diocesi di Béziers apud it:wiki; Guillaume IV de Rocozels apud fr:wiki