Gulielmus Waters

E Vicipaedia
Effigies "Billy Waters" anno fere 1815 confecta, Davide Wilkie adscripta

Gulielmus et communiter Billy Waters (natus anno fere 1778; Londinii anno 1823 mortuus), origine incerto sed niger, olim in classi Britannica nauta, fuit ioculator et violinista qui in viis urbanis Londinii iuxta theatra cantitabat. In imagine satyrica a Georgio Cruikshank picta visus est (1819), personatusque est dum etiam vivit in ludo scaenico Gulielmo Thomasso Moncrieff titulo Tom and Jerry, or Life in London (1821). Anno 1823 pauper et aegrotans in ergasterio paroeciae S. Aegidii mortuus est. Carmen populare de eius obitu sic citatur:

"The New Union Club": pictura satyrica Georgii Cruikshank, 1819
Thus poor Black Billy's made his will:
His property was small, good lack,
For till the day death did him kill
His house he carried on his back.
The Adelphi now may say alas!
And to his memory raise a stone:
Their gold will be exchanged for brass,
Since poor Black Billy's dead and gone.
"Billy Waters" figura fictilis (Museum et Pinacotheca Derbiensis)

Effigies fictiles[recensere | fontem recensere]

Effigies Billy Waters in officinibus variis saeculo XIX factae sunt, et praecipue in comitatibus Staffordiensi et Derbiensi. Talis effigies Derbiae apud Stevenson & Hancock inter annos fere 1825 et 1848 confecta hodie in Museo Derbiensi ostentatur (vide imaginem nostram); alia, anno ut videtur 1862 confecta, Londinii in Museo Victoriae et Alberti.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]