Gulielmus Waiblinger

E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Waiblinger
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Waiblinger: imago
Gulielmus Waiblinger: imago
Nativitas: 21 Novembris 1804; Hailprunna
Obitus: 17 Ianuarii 1830; Roma
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Protestant Cemetery, Rome

Gulielmus Fredericus vulgo Wilhelm Friedrich Waiblinger (natus die 21 Novembris 1804 Hailprunnae, mortuus die 17 Ianuarii 1830 Roma) poeta Germanicus fuit. Hoelderlini, quem delirum saepe visitabat, biographus factus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum adhuc discipulus erat in gymnasio Stuttgardiae mythistoriam philosophicam »Phaeton« exaravit. Quae non ante annum 1823 edita est. Gustavus Schwab et Fredericus de Matthisson poetae iuveni succurrebant. Ex anno 1822 Tubingae theologiae philologiaeque studens cum Eduardo Mörike et Ludovico Bauer consuetudinem contraxit. Anno 1826, quo conventum Tubingensem relinquere coactus est, statim Italiam petivit.

Omnia opera et studia posteriora, inter quae »Vier Erzählungen aus Griechenland« (Ludoviciburgi 1823), »Lieder der Griechen« (Stuttgardiae 1823), »Drei Tage in der Unterwelt« (Stuttgardiae 1826), »Blüten der Muse aus Rom« (Berolini 1829) et »Taschenbuch aus Italien und Griechenland« (Berolini 1829–30) imaginationem atque lubricitatem magnas offerebant. Quibus rebus emolumenti maturitatisque tempus ob decessum repentinum non iam erat.

In Italia autem licentiose vixit, aes alienum fecit, plagas multas Italicas peragravit. In Latii paludibus malaria infectus Romae mortuus est, ubi tum in miseria versabatur. Sepultus est in coemeterio protestantico prope Sepulcrum Cestii sito.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Waiblinger spectant.