Wilhelmus Thellius

E Vicipaedia
(Redirectum de Gulielmus Tell)
Jump to navigation Jump to search
Statua Wilhelmo Thellio dicata in Altdorf circa annum 1900 creata

Wilhelmus Thellius[1] est heros Helveticus arte arcifer, patriae pater de independentia sed scilicet vere solum persona ficticia. Inter alios Fridericus Schiller et Ioachimus Rossini opera Thellio dicata creaverunt.

Vita (conficta)[recensere | fontem recensere]

Thellius in charta lusoria, 1864

Heros a Schillero elatus die 18 Novembri 1307 advocato Habsburgico Geßler ad Altorf ante petasum reverentiam dare recusavit. Itaque Thellio ballistario noto collineandum erat in malum in filioli capite positum. Nisi id fecisset, natus necaretur. Interrogatus cui bono sagitta altera in pharetra esset respondit eam pro advocato fuisse sorte infelici. Inde vir protervus atque impudens vinctus est navigio ad burgum Küßnacht transportandus. Procella in Quattuor Regionum Lacu saeviens fecit, ut Thellio captivo aurigae munus implere liceret. Diligenter autem scapham ad ripam dirigens paulo ante e cydaro saltavit in rupem, cui nomen Tellsplatte, et trans montes Chussenachum pevitit, ubi advocatum Geßler in angiportu angusto (Hohle Gasse) arcu suo necavit.

Fertur Thellius anno 1315 in Pugna Morgartensi proeliator fuisse et anno 1354 in valle torrentis Schächenbach in infante salvando mortem obiise. Anno 1895 in Altdorf monumentum erectum est, quod Ricardus Kißling sculpserat. Cum Franciscus Guillimann Friburgensis iam anno 1607 et dominus Freudenberger parochus Bernensis historiunculas circa Thellium ficticias esse statuissent, saeculo XIX exeunte dominus Kopp incongruentiam inter traditiones de liberatione locorum et documenta historica invenit; facinus magnum Thellii in nullis fontibus contemporaneis inveniri posse.

Versiones duae in unum coagulatae[recensere | fontem recensere]

Vexillum tricolore Rei publicae Helveticae, 1799, cum Thellio, filiolo et malo feliciter perforato

Non ante annum 1470 fabula de Thellio duabus in versionibus evenit. Aliam cantus popularis quidam circa annum 1477 scriptus, chronica Melchioris Russ annis inter 1482 et 1488 concinnata, et drama populare anno 1511 Uri in oppido confectum reddunt: ibi Thellius maximi momenti est in patria a iugo Habsburgico liberanda et in iure iurando in prato Rütli. Aliam autem liber anonymi anni 1470 cui titulus Weißes Buch (Sarnen) et chronica domini Etterlin Lucernensis anno 1507 prelo mandata praesentant: ibi Thelliaca forte aguntur cum coniurationis dux fiat dominus Stauffacher (Schwyz).

Aegidius Tschudi istas duas versiones in unum congessit et chronologiam excogitavit. Saeculis currentibus varia addita sunt, antequam ab Ioanne de Müller et Schillero vulgo nota fierent. Capellae Thellii et in Rupe Thellii et in Angiportu angusto et Burgillae saeculo XVI demum constructae sunt; explorationes communitatum quarundarum anno 1387 quae testimonium de Thellio darent, atque elenchi morturorum cum nomine eius (in Schaddorf et Attinghausen) ex industria vitiata sunt. Econtra collineatio in malum iam mythologiae Indoeuropaeae inest, quae e.g. in cantibus Daniae (Toko), Norvegica et Islandica (Egil) apparet. In Helvetia autem mythus iste vetustissimus mire mutatus ex saeculo XV ad liberationem ornandam serviebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Montani De Wilhelmo Thellio elegia, hic legibilis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Tell spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum