Gulielmus Labov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gulielmus (vulgo Bill[1]) Labov (natus Rutherford in vico Novae Caesareae die 4 Decembris 1927) est linguista Americanus qui conditor disciplinae sociolinguisticae variationisticae late habetur.[2] Descriptus est "persona propria et auctoritate gravis praeter modum, qui multum methodologiae excogitavit" sociolinguisticae.[3][4] Nunc professor emeritus in ordine linguisticarum Universitatis Pennsylvaniensis investigationes sociolinguisticae, mutationis linguisticae, et dialectologiae administrat. Se ab officio vere anni 2014 exeunte removit.

Gradus academicos in Collegio Harvardiano (Artium Baccalaureatus, 1948) atque Universitate Columbiae (Artium Magister, 1963, et Philosophiae Doctor, 1964) meruit. In Universitate Columbiae (1964–70) docebat antequam professor linguisticae in Universitate Pennsylvaniensi creatus est (1971). Anno 1985, diploma honoris causa ex Ordine Humanitatum Universitatis Upsaliensis in Suecia accepit.[5]

Gillian Sankoff sociolinguistam anno 1993 duxit.[6] Antea Teresam Gnasso sociolinguistam duxerat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Macaulay 2009: vii.
  2. In primo capitulo libri The Handbook of Language Variation and Change (ed. Chambers et al., Blackwell, 2002), J. K. Chambers Anglice scribit "variationist sociolinguistics had its effective beginnings only in 1963, the year in which William Labov presented the first sociolinguistic research report"; praeterea, dedicatoria huius libri pagina confirmat notiones Labovianas "omnem paginam imbuere" (Anglice "imbue every page").
  3. Anglice "an enormously original and influential figure who has created much of the methodology."
  4. Trask 1997: 124.
  5. Doctoratus honoris causa, apud situm www.uu.se.
  6. Meyerhoff et Nagy 2008: 21.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Avril, Tom. 2012. Penn linguist Labov wins Franklin Institute award. The Philadelphia Inquirer, 22 Octobris. Html.
  • De Fina, Anna, et Alexandra Georgakopoulou. 2011. Analyzing narrative: Discourse and sociolinguistic perspectives. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Goldstein, Diane E. 2012. Rethinking Ventriloquism: Untellability, Chaotic Narratives, Social Justice, and the Choice to Speak For, About, and Without. Journal of Folklore Research 49(2): 179-198.
  • Gordon, Matthew J. 2006. Interview with William Labov. Journal of English Linguistics 34(4): 332–51|. doi: 10.1177/0075424206294308.
  • Labov, William. 2007. Sociolinguística: uma entrevista com William Labov. Revista Virtual de Estudos da Linguagem: ReVEL 5(9). Conv. Gabriel de Ávila Othero. ISSN 1678-8931. PDF.
  • Langellier, Kristin M. 1989. Personal narratives: Perspectives on theory and research. Text and Performance Quarterly 9(4): 243-276.
  • Macaulay, Ronald. 2009. Quantitative Methods in Sociolinguistics. Palgrave Macmillan.
  • Meyerhoff, Miriam, et Naomi Nagy, eds. 2008. Social Lives in Language. John Benjamins. ISBN 90-272-1863-3.
  • Trask, R. L. 1997. A Student's Dictionary of Language and Linguistics. Londinii: Arnold. ISBN 0-340-65266-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]