Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gulielmus Barentsius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gulielmus Barentsoen.
Nautae Gulielmi Barentsii ursum maritimum arcent.
Tabula geographica primae navigationis Gulielmi Barentsii.
Tabula geographica tertiae navigationis Gulielmi Barentsii.
Vestigia navigatorum Nederlandicorum 1596-1597).
Navis Gulielmi Barentsii inter fragmenta glaciei Arcticas natantia.
Het Behouden Huys Novae Zemlae in insula.
Mors Gulielmi Barentsii. Pictura ab Christiano Iulio Ludovico Portman facta, anno 1836.
Reliqua casae ligneae Gulielmi Barentsii Novae Zemlae in insula sita, ab Elling Carlsen anno 1871 adumbrata.
Monumentum Barentsii Vardø in loco dicatum.

Gulielmus Barentsius[1] (natus Willem Barentsoen[2] Terschelling in insula in Provinciis Septendecim circa 1550; mortuus mari in regione Arctica 20 Iunii 1597) fuit Batavus navigator, cartographus, et explorator Arcticus.

Tres navigationes ad extremas septentriones ad transitum boreorientalem inveniendum fecit. Per expeditionem tertiam, navis Novae Zemlae in insula paene totum annum vadis illisa est. Barentsius autem anno 1597 rediens mari mortuus est. Mare Barentsianum[3] ex eo saeculo undevicensimo appellatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Barents(z), Barentz(en), Barenz Barentsius, i, m." (Lucusaltianus 2012:5).
  2. In quadam carta de se scripsit: "Gulielmus Barentsoen delineavit 1594." P. C. Molhuysen et P. J. Blok, eds., Nieuw Nederlandsch biografisch woordenboek, (Lugduni Batavorum: A. W. Sijthoff, 1918), 4:88.
  3. В. М. Шимкевич, Фауна СССР и сопредельных стран: Многоколенчатые (2013), 8:27–28.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boomstra, Bauke. 1996. Willem Barentz: Terschellinger ontdekkingsreiziger. Terschelling : Stiching VVV Terschelling; Assen: Van Gorcum. ISBN 90-232-3210-0.
  • Gramberg, Hans. 2001. De overwintering op Nova Zembla. Hilversum: Verloren. ISBN 90-6550-457-5.
  • Lucusaltianus, Petrus Latinophilus. 2012. Lexicon Latinum Hodiernum vel Vocabularium Latinitatis Huius Aetatis: Pars Personarum. Lentiae ad Danuvium: Dicasterium ad Relatinizandum orbem Terrarum.
  • Veer, Gerrit de. 1599. Historia trivm navigationvm Batavorvm in septentrionem. Hagæ-Comitis.
  • Veer, Gerrit de. 1853, 1964. The three voyages of William Barents to the Arctic regions (1594, 1595, and 1596), ed. Charles T. Beke; ed. 2a cum praefatione Koolemans Beynen. Reimpressus Novi Eboraci: B. Franklin, 1964.
  • Walda, Dick. 1996. Gevangen in het ijs : de overwintering van Willem Barents op Nova Zembla. Houten: Fibula. ISBN 90-269-6149-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Barentsium spectant.