Roman numeral 10000 CC DD.svg

Guillelmus Wallaceus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Statua Guillelmi Wallacei Aberdoniae posita.
Sigillum Guillelmi Wallacei, in litteris die 11 Octobris 1297 ad burgimagistrum Lubicensem (Germania) scriptis inventum.

Guillelmus Wallaceus (-i) sive Guillelmus Wallax (-cis)[1][2] (Lingua Scotica (Gadelica) Uilleam Uallas, [ˈɯʎam ˈuəl̪ˠəs̪] enuntiatum; Lingua Anglonormannica William le Waleys;[3] natus fere anno  1270; mortuus Londinii die 23 Augusti 1305) fuit eques Scoticus, qui primo de libertate bello Scotorum propugnator libertatis factus est.

Anno 1297 exercitu Anglorum devicto, Guillelmus Wallaceus custos Scotiae ("Guardian of Scotland") factus est, quo munere usque ad 1298 fungebatur, donec exercitus Scotorum a Guillelmo ductus proelio apud Falkirk commisso ab Anglis victus est. Mense Augusto 1305 Wallaceus prope Glasguam captus Eduardo I, regi Anglorum, traditus est, qui eum ob crimen laesae maiestatis ac rei publicae suspendio interimi, exenterari, et quadrifariam dividi iussit.

Pellicula[recensere | fontem recensere]

Vita Guillelmi Wallacei, quamvis historice parum accurata, in pellicula Braveheart (1995) praesentatur. Melis Gibson et pelliculam moderatus est et personam Wallacei gessit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ambae nominis formae inveniuntur in Historia Majoris Britanniæ tam Angliæ quam Scotiæ . . . per Joannem Majorem (Edimburgi 1740), p. 161.
  2. Aliae nominis formae: Guillelmus Walois de Scotia miles (de:William Wallace), Willelmus filius Alani Walais (in sigillo anni 1297).
  3. en:William Wallace

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barrow, G. W. S. (2005) 1989. Kingship and Unity: Scotland 1000–1306. The New History of Scotland. Vol. 2 (4. ed.). Edinburgi: Edinburgh University Press. ISBN 0748620222.
  • Brown, Chris. 2005. William Wallace. The True Story of Braveheart. Stroud: Tempus Publishing. ISBN 0-7524-3432-2.
  • Watson, Fiona. 2007. "Sir William Wallace: What We Do – and Don't – Know." In The Wallace Book, ed. Edward J. Cowan, 26–41. Edinburgi: John Donald. ISBN 978-0-85976-652-4.