Guillelmus Tutelensis

E Vicipaedia
Wikidata Guillelmus Tutelensis
Res apud Vicidata repertae:
Guillelmus Tutelensis: imago
Guillelmus Tutelensis: imago
Nativitas: 12. saeculum; Tutela
Obitus: 1214;

Guillelmus Tutelensis seu vulgo Guilhem de Tudela, qui annis 1199-1214 floruit, fuit auctor primae partis carminis epici vel historici de expeditione in Albigenses, titulo Canso de la Crosada. Ipse primis versibus confitetur se Tutelae Navarrorum natum; tanto eruditum ut titulos magistri et clerici mereret; geomantiam didicisse; anno circiter 1199 Montem Albanum petivisse ibique undecim annos habitavisse. Aut ob scientiam suam geomanticam aut ad patronum servandum anno 1210 ad Bruniquel venit, quod dominium nuper Simon V de Monteforti Balduino Tolosano dederat, fratri et inimico comitis Tolosani Raimundi VI. Ibi annis 1210/1213 carmen suum composuit, metro et stylo carminis historici Canso d'Antioca adhibitis.

Ante Pugnam Muretanam, ubi die 12 Septembris 1213 Balduinus ipse cum Cruce signatis fratrem suum devicit, narratio abrumpitur; nihil dicitur de necatu Balduini, iussu Raimundi die 17 Februarii 1214 effecto. Aut inter has res Guillelmus mortuus est, aut carmen suum scribere desit. Continuatio ab alio quodam composita est qui non Simonem de Monteforti sed Raimundum Tolosanum favebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eugène Martin-Chabot, ed., La chanson de la croisade albigeoise. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1931-1961. 3 voll. (Occitanice, Francogallice)
  • Janet Shirley, interpr., The Song of the Cathar Wars. Londinii: Ashgate, 1996 (Anglice)