Guilhelmus Hondius
Obitus: 1652, 1658; Gedanum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Familia
Guilhelmus Hondius (vulgo: Willem Hondius; Hagae anno 1598 fere natus; Gedani anno 1658 fere mortuus) fuit chalcographus, libri editor et delineator Nederlandicus, qui diu in Polonia vixit.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Henrici filius, domi laboravit de 1629, cum Sancti Lucae Societatis comes fuit, usque ad 1636[1]. Anno 1632 Hagae Corneliam van den Enden, Martini van den Enden filiam, in matrimonium duxit[1]. Anno 1634 Hagae ecclesiae reformatae decanus factus est[1]. Anno 1636 in Gedanum migravit[1][2], sed etiam Hagae cum patre suo laboravit[1]. Anno 1646 iterum aurificis Cracoviensis Andreae Mackensen filiam in matrimonium duxit[1].
Praecipue tabulas geographicas[1], historicas et militares cum in Nederlandia tum in Polonia perfecit, etiam effigierum chalcographias, imagines et frontes libri, ut ob Iacobi Cats Spiegel van den ouden en nieuwen tijd, effecit[2]. Eius triginta unus delineationes apud Gedani museum conservatae sunt, inter quae effigies calamo perfectae et atramento actae delineationes scaenas populares effigiantes[2]. Clarissimus chalcographus fuit: Antonius de Dyck eo usus est ad suarum picturarum imagines sculpendas[3].
David Loggan, Stephanus de Praet et Iacobus de Sandrart eius discipuli fuerunt[1].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Guilhelmi Hondii effigies a se sculpta, chalcographia ex Antonio de Dyck, 1650 fere
- Henrici Lonck effigies', chalcographia, 42 × 29 cm, 1631, apud Museum Civitatis Pernambuci, Fernambuci
- Ucrainae tabula geographica, chalcographia, 1647-1649
- Theodorici de Waerdenburch effigies, chalcographia, 42 × 29 cm, 1631, apud Museum Civitatis Pernambuci, Fernambuci[4]
- Castellum regium Varsoviae, chalcographia, 1641[5]
- Ladislai IV Poloniae effigies equestris, chalcographia, 54,8 × 42,6 cm, 1641, Museum patrium, Cracoviae[6]
- Basilii Lupu effigies, chalcographia, 1651[7]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek
- ↑ Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ Theodorici de Waerdenburch effigies - Communia
- ↑ Castellum regium Varsoviae - Communia
- ↑ Ladislai IV Poloniae effigies equestris - Communia
- ↑ Basilii Lupu effigies - Communia
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hoogeveen (2015). "HONDIUS (Willem)". Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW)
- "Willem Hondius". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1867). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.VIII°. Harlemi. pp. 1042
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Guilhelmum Hondium spectant. |