Guido de Monteforti (dominus Castrensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Guido de Monteforti (mortuus die 31 Ianuarii 1228) fuit filius minor natu Simon IV de Monteforti et Amiciae (filiae Roberti comitis Leicestriae). Particeps fuit tertiae et cum fratre Simone quartae expeditionis sacrae, e qua fratres ambo, obsidionem Zarae recusantes, se separaverunt et in Terram Sanctam porrexerunt. Ibi iuxta regem Amalricum II in Galilaea militavit moxque Heloisam, filiam Baliani de Ibelino viduamque Reginaldi de Sidone, in matrimonium duxit. Ab anno fere 1212 rursus iuxta fratrem militavit contra Albigenses; ibi dominus Castrensis factus est et, Heloisa mortua, Briennam de Beynes, Lamberti de Turreio viduam, uxorem duxit. In proelio interfectus est.

Ex uxore Heloisa genuit:

Ex uxore Brienna genuit

  • Alicia
  • Agnes
  • Guido, qui in expeditione sacra anno 1254 mortuus est

Nexus externi[recensere | fontem recensere]