Guido de Leziniaco

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Guido Leziniacensis)
Guidonis et Sibyllae nuptiae anno 1180 pactae (supra) et rapidissime celebratae (infra). Histoire de la guerre sainte: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2628 f. 230v
"Rex captivus": adumbratio tabulae pictae ab Iosepho Wright anno fere 1772 facta quae Guidonem a Saladino captum figurat

Guido de Leziniaco (natus anno circiter 1150; mortuus die 18 Iulii 1194) filius Hugonis VIII domini Leziniacensis uxorisque eius Burgundiae. Anno 1180 in matrimonium duxit Sibyllam reginam Hierosolymitanam. Ab anno 1186 1192 usque fuit rex Hierosolymitanum iure uxoris; fuit dominus Cypri a 1192 usque ad 1194.

Sibylla, ab Heraclio patriarcha coronata, ipsa Guidonem coronat. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2629 f. 300 (saec. XV)
Guido dominium Cypri a rege Anglico Ricardo I accipit. Ioannes Boccacius, De casibus virorum illustrium (versio Francogallica saec. XV): Lutetia, Bibl. S. Genovefae MS 1128 f. 335v

Die circiter 7 Aprilis 1168 Guido Patricium comitem Sarisberiensem (qui pro rege Anglico Henrico II militavit) in insidiis prope Leziniacum interfecit et Guillelmum Marescallum, comitis nepotem, captivum tenuit, qui mox suadente regina Alienora Aquitaniae liberatus est. Ob has insidias iussu principis Ricardi Guido fratresque a Leziniaco in exsilium missi sunt.[1]

Guidone rege Hierosolymitano proelia commissa sunt, ad fontes Cresson die 1 Maii 1187 et ad cornua Hattin die 4 Iulii eiusdem anni; mox incepta est Obsidio Acconis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Die Urkundenschreibstube der Grafin Sibylle und des Grafen Guido von Jaffa-Askalon (1177-1183)"; "Der Notar Petrus A (1186-1191)" in Hans Eberhard Meyer, Die Kanzlei der lateinischen Königen von Jerusalem (Hannoveriae: Hahn, 1996) vol. 2 pp. 375-385, 403-433
  • Marshall W. Baldwin, "The Decline and Fall of Jerusalem, 1174-1189" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 1 (1969) pp. 590-621
  • Peter W. Edbury, "Propaganda and Faction in the Kingdom of Jerusalem: the background to Hattin" in Maya Shatzmiller, ed., Crusaders and Muslims in Twelfth-Century Syria (Lugduni Batavorum: Brill, 1993. ISBN 90-04-09777-5) pp. 173-189 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Sidney Painter, "The houses of Lusignan and Châtellerault, 1150-1250" in Speculum vol. 30 (1955).
  • R. C. Smail, "The Predicaments of Guy of Lusignan, 1183-87" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 159-176

Nexus externi[recensere | fontem recensere]