Guido I de Leveiis

E Vicipaedia

Guido de Leveiis (natus anno 1180; mortuus anno 1233), primus huius nominis et filius Philippi de Leveiis, fuit particeps expeditionis sacrae in Albigenses iuxta Simonem V de Monteforti, qui eum dominum Mirapiscarum creavit. Bis ut videtur uxores duxit. Quidam enim e Ioanna de Vicinis genuisse filiam Algayettam adseverant, quae Petro domino Valettae nupsit;[1] alii Guiburgam duxisse et ex ea genuisse Guidonem, patris successorem. Is pater fuit Ioannae de Leveiis, quae Philippo nupsit, Guidonis de Monteforti nepotem.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. hic
  2. E.g. Medlands

Nexus externi[recensere | fontem recensere]