Gubernium Simbiriense
Civitas: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Locus: 54°19′0″N 48°22′0″E
Nomen officiale: Симбирская губерния
Forma
Vita
Tabula aut despectus
Gubernium Simbiriense[1] (Russice Симбирская губерния, tr. Simbirskaja gubernija) fuit prisca administrativa Russiae pars, metropolim habens Simbirium, in meridie-oriente Russiae Europaeae ad Rha fluvium sita, anno 1796 e praefectura Simbiriensi (anno 1780 secundum decretum anni 1775 creata) in Imperio Russico formata, anno 1924 secundum nomen novum metropolis in gubernium Ulianovskense (Russice Ульяновская губерния, tr. Ul'janovkaja gubernija) renominata et anno 1928 in Re Publica Sovietica Foederativa Socialistica Russica Unionis Sovieticae abolita.
Alatyria, Ardatovia, Syzranum capita circulorum gubernii Simbiriensis fuerunt.
Inter homines notos e gubernio Simbiriensi oriundos sunt Alexander Kerenskij et Vladimirus Lenin, Simbirii nati.
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Simbiriense spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 54°19′0″N 48°22′0″E • Большая российская энциклопедия |