Gualterus Spirensis
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Gualterus Spirensis[1] (Theodisce Walther von Speier), circa annum 963 natus et 3 Decembris 1027 mortuus, fuit poeta et hagiographus Latinus Germanicus, Spirae episcopus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Ab anno 970 ludum litterarum ad ecclesiam cathedralem Spirensem visitabat, Anno 984 poemata sua, hexametro leonino composita, in medio posuit. Primus liber est Libellus de studio poetae, qui et scolasticus; ceteri de vita et passionibus sancti Christophori, quas et oratione soluta tractavit. Etiam epistolae duae ad Hazecham monacham Quedlinburgensem notae sunt. Episcopus Spirensis anno 1004 electus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vel Waltherus, Vvalterus, Waltherius.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • • Catholic Hierarchy |
- De Gualtero Spirensi in musicologie.org
- Operum editio (W. Harster, Monaci 1878)