Gualterus Mzembi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gualterus Mzembi
Res apud Vicidata repertae:
Gualterus Mzembi: imago
Nativitas: 16 Martii 1964; Masvingo Province
Patria: Zimbabua

Officium

Officium: Member of the House of Assembly of Zimbabwe
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Zimbabwe African National Union – Patriotic Front

Gualterus Mzembi (in provincia Masvingensis natus die 16 Martii 1964) est politicus Zimbabuae.

Ingeniariae mechanicae Lusakae in Zambia studuit. Uxorem origine Cubanam Barbaram Perez Hernandez duxit e qua sex liberos genuit. Anno 2004 legatus est apud parlamentum Zimbabuense pro partibus australibus provinciae nativae. Minister a peregrinatione a die 13 Februarii 2009, deinde minister a rebus externis brevissimum temporis spatium a die 9 Octobris 2017 ad 27 Novembris huius anni meruit (praeside Roberto Mugabe, primo ministro usque ad 11 Septembris 2013 Morgan Tsvangirai). Anno 2014 congressum Ordinis peregrinationis Nationum Unitarum, in Zambia et Zimbabua habitum, inter alios curavit. Quo facto se candidatum frustra proposuit ad officium secretarii generalis huius ordinis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Gualterus Mzembi apud congressum Ordinis peregrinationis Nationum Unitarum anno 2014 contionem habens
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gualterum Mzembi spectant.
Ministri rerum externarum Rhodesienses et Zimbabuenses