Gualterus Map

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gualterus Map seu Mahap (natus anno circiter 1140; mortuus inter 1208 et 1210) fuit clericus et auctor operis Latini De nugis curialium.

E finibus Cambriae oriundus ("marchio sum Walensibus"),[1] fuit scholarum Parisiensium discipulus anno circiter 1160 (quo tempore Girardus Puella ibi magister fuit), deinde regis Henrici II legatus ad Ludovicum VII et Alexandrum III papam; anno 1179 Romam ad Concilium Lateranense Tertium profectum censetur, in itinere Henricum comitem Campaniensem incurrens, in concilio delegationem Valdensium. Fuit postea clericus in dioecesibus variis Angliae, episcopatum nunquam attingens. Post diem 28 Maii 1208, ante mensem Septembrem 1210 mortuus est.

De nugis curialium pro certo composuit, sed an alia opera haud liquet: olim eo attributa est fabula romanica Francogallica Lancelot, a nonnullis carmen satyricum "Apocalypsis Goliae".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gualterus Map, De Nugis Curialium distinctio 2 c. 23

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Latin Chroniclers from the Eleventh to the Thirteenth Centuries: Walter Map" in Cambridge History of English and American Literature vol. 1 (1907)
  • Biography in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • C. N. L. Brooke, "Map, Walter (d. 1209/10)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Antonia Gransden, Historical writing in England, c. 550 to c. 1307 (Londinii: Routledge, 1974) pp. 242–244
  • M. R. James, C. N. L. Brooke, R. A. B. Mynors, edd. et interprr., Walter Map: De Nugis Curialium. Oxonii: Oxford University Press, 1983
  • Georg Phillips, Walter Map: ein Beitrag zur Geschichte König Heinrichs II von England und des Lebens an seinem Hofe. Vindobonae, 1853 Textus apud archive.org
  • Thomas Wright, ed., The Latin poems commonly attributed to Walter Mapes. Londinii: Camden Society, 1841 Textus apud archive.org