Gualterius Langton (Cruce signatus)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Gualterius Langton

Gualterius Langton fuit filius Henrici Langton et frater Stephani (archiepiscopi Cantuariensis ab anno 1208) et Simonis (archidiaconi et legati).[1] Anni nativitatis fratrum nesciuntur, sed Stephanus magistrum fuisse in universitate Parisiensi annis circiter 1280/1290 censetur.

Gualterus Langton ab anno 1211 iuxta Simonem de Monte Forti in expeditionem sacram contra Albigenses militavit. Cum Lamberto de Tureio anno 1211 a Raimundo Rogerio comite Fuxii captus est:

Comes autem ille maximis catenis ligatos in teterrimo et tam angusto posuit carcere, quod nec stare nec extenti iacere valebant; lumen etiam non habebant nisi candelam, et hoc solummodo dum comedebant; unum brevissimum foramen in illo erat ergastulo, per quod cibaria eis porrigebantur. Ibi longissimo tempore eos tenuit Comes Fuxi, donc multá pecuniá sunt redempti.[2]

An hic Gualterius Langton, anne alius eiusdem nominis anno 1229 in matrimonium duxit Dionysiam de Anesty, haud liquet. Post F. M. Powicke, eruditi qui rotulos regis Henrici III edere curant eundem esse censent,[3] sed genealogi interretiales Gualterium Langton maritum Dionysiae de Anesty anno circiter 1203/1205 natum esse asseverant.[4] Hoc anno 1234 mortuo Dionysia Guarino de Monte Canisio nupsit.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "... Galterum de Langatone, fratrem episcopi Cantuariensis": Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 55.248
  2. Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 55.248
  3. De matrimoniis Dionysiae de Anesty apud Henry III Fine Rolls Project
  4. E.g. hwbradley apud roots.web
  5. G. E. C.; Vicary Gibbs et al., edd.; The Complete Peerage of England, Scotland, Ireland, Great Britain and the United Kingdom, extant, extinct or dormant (13 voll. Londinii, 1913-1940 1 2 3 4) vol. 9 p. 421

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • F. M. Powicke, "Bibliographical Note on Recent Work upon Stephen Langton" in English Historical Review vol. 48 (1933) pp. 554-557


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.