Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Mexicopolis

E Vicipaedia
(Redirectum de Guadalupia (Mexicum))
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mexicopolis
Res apud Vicidata repertae:
Mexicopolis: insigne
Civitas: Mexicum
Numerus incolarum: 8 918 653
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis
Mexicopolis: situs

Mexicopolis[1] sive Mexicum[2][3][4] (Hispanice México), est caput et maxima urbs civitatis Mexici in America Septentrionali, media valle Mexicana sita, altitudinem habens circa 2240 metrorum super maris aequor. Principalis locus est rerum tam civilium quam culturalium Mexicanarum atque emporium omnis Americae Latinae.

Urbium capitalium Novi Mundi fere quadraginta Mexicopolis est antiquissima, a principio ab Aztecis in insula lacus Texcoco anno 1325 nomine Tenochtitlan condita, sed obsidione Hispanorum anno 1521 paene deleta, statim sub forma municipii refecta et in praesidium viceregni Hispanici mediae Americae mox erectum. Libertate harum regionum anno 1810 proclamata, Mexicopolis caput imperii et mox foederationis Mexicanae facta est.

Ex hac urbe sola pagus foederalis consistit, iam anno 1824 definitus. Pagus foederalis, cui anno 2015 incolarum 8 918 653 sunt, non civitas inter alias quae foederationem Mexicanam constituunt, sed communis pars eius foederationis habetur. In sedecim regiones urbanas (delegaciones) divisus est. Recentius zona metropolitana vallis Mexicanae multo latior instituta est, omnium Novi Mundi conurbationum maxima, quae anno 2010 circa 20 116 842 incolarum habuit. Ab anno 1997 gubernator urbis legatique camerae legislativae comitiis popularibus eliguntur; quibus comitiis usque hodie omnibus factio revolutionis democraticae victrix fuit.

Nomina et insignia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis metropolitana media urbe ad forum Zócalo sita.

Nomen urbanum ab hominibus conditae qui se Mexica, nos Aztecos appellare solemus, fuit Tenochtitlan (fontibus Latinis Temistitlana). Quod nomen Hispani conquisitatores non reiecerunt, sed cum nomine populi coniunxerunt. Municipium, ita México Tenochtitlán anno 1524 appellatum, iam anno 1585 nomine simpliciori Ciudad de México ('civitas Mexicanum') agnitum est. Insignia municipii, anno 1523 ab imperatore Carolo decreta, castello aureo urbem insularem Temistitlanam indicant, fundo caeruleo lacum circumiacentem, pontibus aureis tribus moles tres pontibus interruptas quae e terra firma in urbem tendebant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Temistitlana
Fundamenta Temistitlanae capitis imperii Aztecorum

Urbem Temistitlanam die 20 Iunii 1325 conditam asseverant Annales de Tlatelolco, aliis fontibus varios dies intra periodum 1320/1332 proponentibus. In lacu Texcoco iuxta ripam orientalem posita est ad meridianam eiusdem insulae partem, ubi ad borealem partem urbs Tlatelolco a gente cognata fere eodem tempore condita est. Hac enim valle nonnullae urbes, quae et civitates liberae, haud longe inter se distantes florebant. Reges autem Temistitlanae, latiori graduatim potestate vindicata, saeculo sexto decimo ineunte per montes orienti versus usque ad litora Sinus Mexicani, occidenti ad oram Oceani Pacifici mercatores, gubernatores, regulos tributarios constituebant. Eo igitur sicut ad imperii metropolim Ferdinandus Cortesius die 8 Novembris 1519 perveniens regem Mutezumam mox incarceravit et die 29 Iunii 1520 interfecit, populum dominare coepit, comites Hispanos introduxit, ipsam urbem capitalem (e qua breve temporis spatium expulsus est) inter menses Maium et Augustum anni 1521 reconquisivit et magna parte destruxit.

Inter ruinas Temistitlanae Mexicopolis die 13 Augusti 1521 a Cortesio condita est. Ibi habitationes Hispanorum optimatum media urbe, indigenarum in suburbiis congregatae sunt, omnibus autem in foris et macellis intermixtis. Ibi archiepiscopi Mexiconenses seu Mexicopolitani provinciam ecclesiasticam Novae Hispaniae regebant, quorum primus Ioannes de Sumaraga die 20 Augusti 1530 instauratus est, eccclesia cathedrali media urbe e lapidibus Templi Maioris deorum Vitzliputzli et Tlaloc constructa. Ibi et reges vicarii pro rege Hispanico praesidia sua statuerunt, quorum primus Antonius de Mendoza a die 14 Novembris 1535 imperabat. Restructionem magnificationemque urbis Mexicopolis inter pestilentias Novi Mundi descripsit Toribius Motolinía Franciscanus:

Septima pestilentia fuit aedificatio magnae urbis Mexiconensis, quo primis annis ibant plures homines quam inter templi Hierosolymitani constructionem. Tanti gentes ad has labores ibant ut aegre quis vias et semitas, quamquam latas, transire potuisset. In nonnullos collabebant trabes, alii a summis aedificiis cadebant, in capita aliorum incidebantur aedificia quae hic deletenda essent ut alibi erigantur nova. Mortui sunt multi Indi praesertim e deletione templorum demoniacorum, e quibus, per multos annos sublabentibus, lapides innumerabiles extrahebantur.[t 1][5]
Imago Vitzliputzli in Codice Telleriano-Remense.

Urbs Mexicopolis saeculis XVII et XVIII emporium magnum (medio continente inter oceanos Atlanticum et Pacificum positum), caput viceregni Novae Hispaniae et viceregis sedes, sedes etiam provinciae ecclesiasticae magis magisque florebat. A die 27 Septembris 1821, libertate Mexici restituta, Mexicopolis caput huius novae civitatis foederalis factus est, ac die 18 Novembris 1824 in pagum foederalem elevatus est. Dum bellum inter Mexicum et Civitates Foederatas saeviebat, variis proeliis anno 1847 in pago foederali actis, milites Civitatum Foederatarum castellum Chapultepec obsederunt et ceperunt. Saeculo undevicensimo exeunte, praeside Mexicano ab 1876 ad 1911 Porphyrio Diaz, urbs capitalis magnopere reconstructa est ad imitationem Lutetiae a barone Haussmann renovatae. Urbs anno 1900 incolarum fere 500 000 per saeculum vicensimum etiam citius crescens numerum hominum 9 000 000 anno circiter 1980 attigit. Ibi Olympia aestiva 1968 celebrata sunt. Ferrivia metropolitana anno 1969 inaugurata est. Ex anno 1997, magister urbis comitiis popularibus electus est.

Situs[recensere | fontem recensere]

Zona metropolitana vallis Mexicanae comprehendit sedecim regiones urbanas pagi foederalis (colore candido pictas), 59 municipia civitatis Mexici (prasino), unum municipium civitatis Hidalgi (citrino).

Urbis foro principali (hodie Zócalo nuncupato), eodem loco ubi Azteci ferias celebrabant posito, adstant Ecclesia cathedralis Mexicopolitana, Palatium regiminis Mexicani (atque olim viceregis Novae Hispaniae), praesidium regiminis urbani, porticum vetus mercatorum, ubi alimenta venditabantur. Media urbs Mexicopolis in Patrimonio Mundiali UNESCO enumeratur.

In loco "Guadalupia" appellata Ioannes Didacus anno 1531 dixit se virginem Mariam saepe vidisse. Guadalupiae celeberrima basilica in honorem Virginis erecta est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Inter incolas Mexicopolis notabiles enumerandi sunt: religiosi Toribius Motolinia, rerum gestarum scriptor, et Bernardinus de Sahagun linguae Navatlacae rerumque Aztecarum interpres laboriosissimus; artifices Frida Kahlo et Didacus Rivera qui in regione urbana Coyoacán habitabant; Alexander González Iñárritu, moderator cinematographicus; poëta Iosephus Aemilius Pacheco; Iosephus Vasconcelos educator et politicus.

Inter scholas superiores Mexicopoli constitutas sunt universitas nationalis autonoma, schola libera iuris, universitas Iberoamericana, universitas Panamericana, Institutum Technologicum Autonomum Mexicanum. Bibliotheca Nationalis Mexicana, anno 1833 condita, hodie apud universitatem autonomam deposita est.

Musea principalia sunt Museum Artium Nationale, Palatium Bellarum Artium, Museum Artium Recentiorum, Museum Anthropologicum Nationale, museum nationale historicum in castello Chapultepec visitandum. Opera Fridae Kahlo maritique Didaci Rivera in domibus ipsius Fridae Kahlo atque amicae Dolores Olmedo, hodie in musea conversis, ostentantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6).
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus p. 155
  3. "Urbs Mexicea": Iosephus Emmanuel Peramasius, De Invento Novo Orbe Inductoque Illuc Christi Sacrificio 3.451–452.
  4. Nomen adiectivum Mexicopolitanus, Mexicanus: Palaestra Latina, 198.
  5. Toribius Motolinía, Historia de los Indios de la Nueva España (Barcinoni: Gili, 1914) p. 17

Textus originales[recensere | fontem recensere]

  1. La septima plaga fué la edificación de la gran ciudad de México, en la cual los primeros años andaba más gente que en la edificación del tempio de Jerusalén; era tanta la gente que andaba en las obras que apeñas podía hombre romper por algunas calles y calzadas, aunque son muy anchas; y en las obras a unos tomaban las vigas, otros caían de alto, a otros tomaban debajo los edificios que deshacían en una parte para hacer en otra, en especial cuando deshicieron los templos principales del demonio. Allí murieron muchos Indios, y tardaron muchos años hasta los arrancar de cepa, de los cuales salió infinidad de piedra.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Acosta Ochoa, Guillermo. 2007. Las ocupaciones precerámicas de la Cuenca de México. Del poblamiento a las primeras sociedades agrícolas. Arqueoweb 8(2).
  • Álvarez Arredondo, Ricardo A. 2002. Historia de las formas de gobierno de la Ciudad de México. Grupo Parlamentario del Partido de la Revolución Democrática: Cámara de Diputados, LVIII Legislatura. Mexici: Congreso de la Unión.
  • Bernal, Rafael. 1994. Mestizaje y criollismo en la literatura de la Nueva España del siglo XVI. Mexici: Banco de México.
  • Garibay K., Ángel María. 1992, 1950. Poesía indígena de la Altiplanicie. Mexici: Universidad Nacional Autónoma de México.
  • Garza, Gustavo. 2000. La Ciudad de México en el fin del segundo milenio. Mexici: El Colegio de México, Centro de Estudios Demográficos y de Desarrollo Urbano. ISBN 968-12-0996-6, ISBN 978-968-12-0996-4.
  • Instituto Nacional de Geografía, Estadística e Informática. 2006. Distrito Federal: Anuario estadístico. INEGI, Aguascalientes. ISBN 01888544.
  • Lida, David. 2014. An urbanist's guide to Mexico City: ‘Transport is an adventure and often a nightmare’. The Guardian. 10 Decembris 2015.
  • Mathieu, Dominique. 2004. ¿Qué significó la democratización en la gestión urbana? In Los primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 173-188. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.
  • Organización de las Naciones Unidas. 2003. World urbanization prospects: The 2003 revision.
  • Partida Bush, Virgilio, et Carlos Anzaldo Gómes. 1998. Escenarios demográficos y urbanos de la zona metropolitana de la Ciudad de México. PDF. Mexici: Conapo. ISBN 970-628-300-5.
  • Paz, Octavio. 2003. El laberinto de la soledad. Barcinonae: Cátedra.
  • Terrazas, Óscar. 2004. La centralidad metropolitana en la Ciudad de México. In Los primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 235-266. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.
  • Ward, Peter M. 2004. Gobierno y democracia en el Distrito Federal: Cárdenas, el PRD y el huevo del párroco. In Los primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 189-234. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.
  • Zolov, Eric. 2004. Notas sobre la capital en su contribución hegemónica. In Los primeros cien años: Los próximos cien, ed. Kuri Rodríguez et Ariel y Sergio Tamayo Flores Alatorre, 111-126. Mexici: Universidad Autónoma Metropolitana.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mexicopolim spectant (1, 2).
Regiones urbanae (delegaciones) Mexicopolis
Civitates Mexicanae
Coat of arms of Mexico.svg
Aquae Calidae • California Inferior • California Inferior Meridionalis • Campecum • Chiapae • Chihuahua • Civitas Angelorum • Civitas Mexici • Coahuila • Civitas Sancti Ludovici Potosiensis • Colima • Durangum • Guanaxuatum • Guaxaca • Guerrero • Hidalgum • Mechoacana • Morelum • Naiaritis • Nova Legio • Queretarum • Quintana Roo • Sinaloa • Sonora • Tabasca • Tamaulipae • Tlaxcala • Vera Crux • Xalisca • Yucatania • Zacatecae • • Pagus foederalis Mexicanus
Aguascalientes • Baja California • Baja California Sur • Campeche • Chiapas • Chihuahua • Coahuila • Colima • Durango • Guanajuato • Guerrero • Hidalgo • Jalisco • México • Michoacán • Morelos • Nayarit • Nuevo León • Oaxaca • Puebla • Querétaro • Quintana Roo • San Luis Potosí • Sinaloa • Sonora • Tabasco • Tamaulipas • Tlaxcala • Veracruz • Yucatán • Zacatecas • • Distrito Federal