Großefehn

E Vicipaedia
Wikidata Großefehn
Res apud Vicidata repertae:
Großefehn: insigne
Großefehn: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°23′0″N 7°35′0″E
Numerus incolarum: 14 210
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Aurich

Geographia

Superficies: 127.2 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Firrel, Hesel, Ihlow

Tabula aut despectus

Großefehn: situs
Großefehn: situs
Schola nautarum in vico Timmel

Großefehn est commune circuli Aurich in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm. Ad Großefehn vici Ostgroßefehn (3586 incolae), Spetzerfehn (1810), Strackholt (1498), Aurich-Oldendorf (cum Hooge Brinken et Moorlage, 1468), Holtrop (1448), Mittegroßefehn (1054), Timmel (926), Akelsbarg (517), Bagband (361), Westgroßefehn (225), Wrisse (202), Felde (194), Ulbargen (193) atque Fiebing (174) pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vici eius communis saeculo 7 aut 8 conditi sunt. Postea partes Frisiae Orientalis ducatus fuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Großefehn regio Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Großefehn vici pars novi Circuli Norden facti sunt. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis in hanc regionem venerunt: Numerus incolarum a 833 ad 1.253 crevit. Anno 1972 vici supra dicti in communem Großefehn coniuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Großefehn spectant.