Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Gregorius Rasputin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gregorius Rasputin
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Rasputin: imago
Nativitas: 9 Ianuarii 1869; Pokrovskoye, Tyumen Oblast
Obitus: 30 Decembris 1916; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: mystic, Politicus

Consociatio

Familia

Proles: Maria Rasputin

Gregorius Euphemii filius Rasputin (Novych), Russice Григорий Ефимович Распутин (Новых), tr. Grigorij Efimovič Rasputin (Novych) (natus in vico Pokrovskoe die 9 [21] Ianuarii 1869, interfectus Petropoli die 17 [30] Decembris 1916), fuit homo mysticus Russicus, rusticus gubernii Toboliensis, amicus familiae Nicolai II, ultimi imperatoris Russici. In quibusdam circulis habebatur senex religiosus (starets), vates, medicus; alii autem eum abombinabantur, ducentes eum auctoritatem improbam in familia imperatoria habuisse. Anno 1916, grex conspiratorum, in quo numero erant princeps Felix Jusupov et magnus princeps Demetrius Pauli filius, patruelis imperatoris, Rasputin interfecerunt. Postea in scriptis temporis rerum novarum et Unionis Sovieticae fabulae de vita Rasputin multiplicatae sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chrustalev, Vladimirus Michaelis filius. Григорий Распутин: тайны «великого старца». Moscuae: AST, 2014.
  • Fuhrmann, Joseph T. Rasputin: The Untold Story. Hoboken, NJ: John Wiley & Sons, 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Rasputin spectant.