Jump to content

Gregorius Maertens

E Vicipaedia
Gregorius Maertens (cum nepote quodam); Insulae 2015

Gregorius Grégoire Maertens (natus die 1 Ianuarii 1924 Brugis) est Belga et officialis publicus rude donatus. Annis inter 1980 et 1986 praeses Universalis Societatis Esperanticae (UEA) fuit.

Pater eius erat officialis ferriviarius. Gregorius scholam primariam in vico populari (Violierstraat) frequentavit et scholam secundariam apud Franciscanos. Studiis finitis operam dedit in ministeriis Bruxellensibus. Anno 1943 autem, bello pancosmico furente, ad labores in Germania coactus est. Tantum post bellum in Belgicam rediit. Anno 1948 matrimonium iniit cum Germana Mallet (1923–2020), quam epistolographice cognoverat. Quinque filii eis nati sunt. Maertens linguam Esperanticam aetate sedecim annorum apud sodalitatem Paco kaj Justeco edidicit.

Annis inter 1945 et 1987 in ministerio rerum fiscalium Belgico laboravit; ultimis septem annis grapheum duxit. Praeterea annis inter 1969 et 1989 docens fuit in academia superiore fiscali EHSAL et libros speciales de monetariis edidit. Tunc in eius urbe natalis circulus mensariorum quidam initiatus est, cui nomen Brugfina. Gregorio Maertens autem folia sodalitatis conficienda erant.

Anno 2024 praemium in eius honorem statutum est[1] (quod anno 2025 Esther Besenyei-Merger nacta est[2]).