Gratia Hosocava


Obitus: 25 Augusti 1600; Etchū Well
Patria: Iaponia, Ashikaga shogunate
Familia
Coniunx: Hosokawa Tadaoki
Proles: Hosokawa Chō, Nagaoka Kyūmu, Hosokawa Okiaki, Hosokawa Tadatoshi, Hosokawa Tara
Familia: Akechi clan, Hosokawa clan
Memoria
Sanctus (feriae die )
Gratia Hosokawa Tama (Iaponice 細川 ガラシア, Hosokawa Garashia), seu Grazia,[1] sed nata Akechi Tama (Iaponice 明智たま) (nata die ignoto 1563; mortua 17 Iulii 1600), fuit nobilis mulier Iaponica, tertia Aquecii(ja) filia et Jacundoni(ja) uxor.[2] Partes in fabulis Iaponicis saepe agit. Mater daimyo Naichidoni(ja) fuit.[3][4]
Biographia
[recensere | fontem recensere]Akechi Tama secunda filia samuraei Aquecii (qui Nobunangam servavat) fuit. Anno 1578 circa, quindecim annos nata, puella Jacundonum, seu Jecondonum (e nomine regionis Etchū(ja) atque suffixo honorifico "-dono"),[5] nupsit. Anno 1582 Aquecius Mitsuhide Nobunangam prodidit atque eum occidit apud templum Honnō-ji(ja), sed postea victus est in proelio apud Yamazaki(ja) a Faxiba. Deinde Faxiba familiam Aquecii exstinguit, praeter puellam Tama, quae relegata in castro Ozacae est, ubi Iustus Ucondonus religioni Christianae eam iniziavit.[6]
Anno 1587 illa nomine Gratia baptizata est, ac missionarii Europaei eam reginam Tangi (hodie provincia Iaponensis(ja)) nominabant.[2] Mortuo Taicosama, Jacondonus cum duce Ieiaso Daifusama (Tokugawa Ieyasu) se coniunxit. Ante proelium in campo Sekigahara(ja), Gibunoscius, iam administer Taicosamae nuncque inimicus Ieiasi, castrum Ozacae, ubi Gratiam erat, expugnavit.[5] Tamen, Ogasawara Shōsai(ja), sodalis Gratiae, eam occidit, deinde mortem voluntariam Iaponicam (seppuku) fecit.
In litteris
[recensere | fontem recensere]Mulier fortis cuius pretium de ultimis finibus, sive Gratia regni Tango regina, est drama musicum ab Ioanne Bernardo Staudt compositore Austriaco anno 1698 factum.[7]
Hosokawa Grazia est opus lyricum, primum in lingua Iaponica, ab Vincentio Cimatti(it) missionario Salesiano Italico compositum. Melodrama primum actum est anno 1940.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ioannes Hayus, De rebus Iaponicis, Indicis et Peruanis epistolae recentiores (Antverpiae, 1605): 146 .
- 1 2 Daniel Papebrochius, Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, vel a catholicis scriptoribus celebrantur, quae ex latinis et graecis, tomus secundus (Parisiis, 1863): 765 .
- ↑ "Sub tutela Naichidoni Principis heredis regni Bugem, quamvis Gentilis: qui matris Gratiæ, Christianæ feminæ, grata recordatione, a nobis fideque Christiana non alienus"; Litterae Japonicae annorum 1609 et 10 ad R. admodum piae mem. P. Claudium Aquavivam (Antverpiae, 1615): 84 .
- ↑ Leo Pagès, Histoire de la religion chrétienne au Japon depuis 1598 jusqu'à 1651 (Lutetiae, 1869): 597 . (Francogallice)
- 1 2 C. R. Boxer, Portuguese Merchants and Missionaries in Feudal Japan, 1543–1640 (2024): 94 . (Anglice)
- ↑ Ioannes Crasset, La storia della Chiesa del Giappone del rev. padre Giovanni Crasset della Compagnia di Gesù. Traduzione dal francese di Selvaggio Canturani. Tomo secondo (Venetiis, 1722): 315. (Italice)
- ↑ Changing Hearts: Performing Jesuit Emotions Between Europe, Asia, and the Americas (2019): 87-115 . (Anglice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Bernardus Staudt, Mulier fortis, cuius pretium de ultimis finibus, sive Gratia regni Tango regina exantlatis pro Christo aerumnis clara (Viennae, 1698).
- Cecilia Maria Caddell, A History of the Missions in Japan and Paraguay (Londiniae, 1856). (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gratiam Hosokawa spectant. |