Granienum

E Vicipaedia
(Redirectum de Granyen)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Granienum
Res apud Vicidata repertae:
Granienum: insigne
Civitas: Hispania
Locus: 41°56′30″N 0°22′11″W
Numerus incolarum: 1 762
Zona horaria: UTC+1

Gestio

Praefectus: Carlos Samperiz Enguita
Procuratio superior: Provincia Oscensis

Geographia

Superficies: 123.978962±0.000001 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Almuniente, Alcubierre, Barbués, Albero Bajo, Piracés, Tramaced, Sesa, Huerto, Lalueza, Poleñino, Robres
Granieni conspectus cum ecclesiā paroeciali a fronte

Granienum[1] (etiam, Granyen, Gragne, Grangen, Grangene[2]; Hispanice et publice Grañén, Aragonice et Catalanice Granyén) est Aragoniense municipium in Provinciā Oscā, in commarcā Monte Nigro situm. Cui 1 748 incolae anno 2017, 124 km² area et spissitudo incolarum 14,1 incolarum pro km² erat. Municipale cuius territorium Callen[2], Curbe[2], Fraellam[2] et Montesŭsin etiam comprehendit.

Ecclesiae paroecialis Granienensis turris.

Antiqua eius zona suavi super colli, iuxta Ecclesiam Paroecialem Sancti Iacobi et sub umbrā reliquiarum antiqui castelli, erigitur et imminet moderno nucleo, deorsum in planitiē surrecto et usque ad stationem ferriviariam, prope viam, patente.[3]

Granienum etiam ponderis nodus communicationis ferriviariae est, quia illac ferrivia inter Matritum et Barcinonem per Ilerdam transit, praeter vias cum Oscā, Tardientā[4], Lassirā[5], Tramaceto[4] et Salellis[4] inter alia coniungentes.[3]

Patet territorium municipale amplam per planitiem Foveae Oscae, sed iam Montinigrenses per agros, irriguos factos ope Canalis Fluminis; Homonymum flumen aedificatam zonam circumdat, quae iam oppidum anno 1785 habebatur.[3]

Granienum proximis annis numerum incolarum paene semper amplius 1 500 incolarum servat. In elapsis aetatibus, merindas Oscae et postea sobrecollīda, verēda et corregimentum fuit. Constituit suum proprium concilium municipale anno 1834, cum montibus Curbis[2], Pompiani[4], Sodetti[4] et Tuboënsi. Inter annos 1970 et 1980, ei se iunxerunt barria Montesŭsin et Curbe.[3]

Ex unā parte, antiqua zona suum saporem servat, cum aedificiis e lateribus crudis et luto et plerisque cum frontibus trullizatis dealbatisque; ex alterā autem parte, altera moderna zona, deorsum, suis plurimorum tabulatorum aedificiis e latere et suis amplis viis publicis, magnis patentibus spatiis et locis cum ornamentalibus hortis depingitur. Duo urbani nuceli dissimillimi sunt; nihilominus harmonicum totum conformant.[3]

Clima et loci natura[recensere | fontem recensere]

Granienum 332 metris altitudinis super maris aequor Montinigrensi in plantiē a Vallis Hiberi Septemtrione prope flumen Flumen situm est. 23 km ab Oscā, suae provinciae capite, distat. Annua temperatura 14,2 °C et annua praecipitatio 580 mm est.

Topographica Granieni tabula Hispanice scripta.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Toponymum "Granyen" et suarum varietatum "Gragne", "Grangen", "Grangene" et "Granienum" (Hispanice Grañén et Aragonice Catalaniceque Granyén) fundatum sunt in Aragonensi voce Granyén, quae terminationem -én ostendit. Haec terminatio -én toponymicae terminationis -án varietas cum imālā est, quae Latino e suffixo -anus, possessionem indicante, derivat. Gerhardus Rohlfs et Ioannnes Carolus Membrado Tena id e Granianus, formato ex Romano anthroponymo Granius, interpretantur.[6]

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiquitas et Medium aevum[recensere | fontem recensere]

Romanā cum origine, toponymum "Granienum", "Granyen" et aliae varietates agrorum possessorem Granium nominatum commemorant. Nihilominus, huius municipii historia documentis probata usque ad annum 1104 non incipit. Paulo post huius loci Recuperationem coeptam, Granienum regalengi[7] e locus designatum est. Sanctius Eneconnes (Hispanice: Sancho Iñíguez), primus eius dominus, in Petri I diplomaticae collectionis documentis, a professore Antonio Ubieto examinatis et editis, nominatur.

Partialis retrotabuli et arae conspectus in Ecclesiā Granienensi iuxta Apostoli Sancti Iacobi Maioris simulacrum.

Anno 1198, rex Petrus II Aragoniae episcopo Ricardo Oscae patronatūs ius super Ecclesiā Granienensi cessit, et anno 1258 rex Jacobus I Blasco Mazensi castella et oppida Granienum et Robres[4] cessit, quae postea sicuti dominia directa baronatūs Petro I Nemanturissano[8] et Arnuesoënsi tradita sunt. Locus Granieni Coronae Regali anno 1372 suppeditatus est, palam nuente Petro IV Aragoniae.

Aevum modernum et Aevum praesens[recensere | fontem recensere]

Saeculo XVI hoc oppidum potentibus Ducibus Villaformosae[9] traditum est. Hac de aetate, ut Granienum domūs octoginta haberet et ad Archidiaconatum de Serrablo[10] pertineret cognoscitur. Anno 1560, ecclesiae Granienensis salutator retrotabulum maximum optimum esse, chorum et campanas quattuor in turri habere indicavit.

Pestis hoc locum saeculo XVIII infestavit, quā solum se liberavit una familia. Anno 1785, Granien categoriam oppidi consecutum est, quamquam anno 1792 adhuc penes Ducem Villaformosae erat. Cuius temporis chronica ut ecclesia antiquissimae aedificationis esset et reparari exigeret, quia labaret, referunt. Exeunte saeculo, anno 1797, huic oppido 152 domorum erant. Anno 1849, municipale consilium independens designatum est.[3]

Per Bellum civile Hispanicum, inter 1936 et 1939, in Granieno militum valetudinarium positum est quod primum fuit erectorum in Hispaniā a Commissione Auxilii Medici Hispanicā (Anglice Spanish Medical Aid Committee seu Anglicis siglis SMAC). Quod in Thomae Wintringham poëmate "Granien - British Medical Unit" titulato citatum apparet.[11]

Anno 2011, Publicae aleae nataliciae Hispanicae (Hispanice Sorteo Extraordinario de Navidad), "El Gordo" (scilicet "maximum") magis nuncupatae, primum praemium ex Aleā nationali Hispaniae (Hispanice Lotería Nacional de España) totum in Granieno cecidit.

Insigne et vexillum[recensere | fontem recensere]

Granienense vexillum cum insigni.

In primo democraticae legislationis spatio et pellente illius temporis numicipii Consiliario cuturae et festorum Domino Iuliano Iesū Castiella Hernández, incipitur investigatio historicorum datorum, si aliquando concilium Granienense heraldicum insigne aut proprium vexillum habuisset, sed haec investigatio infructuosa evenit.[12]

Suadentibus praeclaris historiographis sicuti Domino Antonio Durán, Domino Federico Balaguer aut Domino Adolpho Castillo Genzor, facta est prima adumbratio, fundata in aristocraticarum domorum insignibus quae aliquomodo per historiam relationem ad Granienensem iurisdictionem habuerit et quae sunt: Domus Gurrēa (saeculo XIV), Domus Torrellas (saeculo XV) et Ducatus Villaformosae (saeculo XVI); et identificativum signum, Signum Regale Aragoniae.[12]

Hoc proposito, decernitur fieri compositionem sic: ab summo semibipartitum[13] et bipartitum transverse[13], modo ut in primo quadrante[13] Domūs Torrellas insigne collocetur, quae, secundum García Ciprés, in eius investigationibus de Aragoniensibus stirpibus, sunt azureo in quadrante argenteae[13] turres tria male ordinatae (scilicet, una supra et duae infra); in secundo quadrante, Domūs Gurrēa, guleo[13] in quadrante duo lupi in palum positi[13] et gradientes[13]. Tertio in quadrante, Signi Regalis ornatus. In apice[14] Corona Regia apparet.[12]

Vexillum factum est caeruleo cum recessū historicas Celticas gentes commemorante et argenteo cum balteo obliquo sicuti pacis puritatisque symbolo.[12]

Fauna[recensere | fontem recensere]

Metallica turris ad sustinendos ciconiarum nidos in Crucetā (Hispanice La Cruceta, scilicet "parva crux") nuncupato Granienense loco, quae in recessū videtur.

Praeter numerosas aves Granienensia caela sulcantes, sicuti passeres, hirundines, apodes, cardueles, picas aut coronas inter alias... praedatoriae aves[15] velut aquilae ac accipitres nisi et necrophagae velut vultures prominent.[16]

Sed imprimis eminent ciconiae, quia urbanis centris quinque municipium conformantibus adsunt.[16]

  • In Granieno numerosa paria observare possumus quae super turri tectoque ecclesiae paroecialis Sancti Iacobi Apostoli nidulata sunt; etiam est nidus super inclinatā laterariae turri situs, praeter plurimos nidos sparsos super malis electricitatis aut procuratoriorum sirorum tectis positos. In praesenti, in loci Crucetae (Hispanice La Cruceta) nuncupati proximitatibus turris instructa est ut sustineat multos nidos in Granieno propagatos ne nidi ecclesiae tectum deteriorent.[16]
  • In Callene[2] ciconiae artificiali super fulturā nidulatae sunt super colli sitā medio in villagio, unde visualiter praevalet totā super planitiē hunc locum circumdante, praeter praebendam propriam inconfundibilemque Callenis imaginem.[16]
  • Quoque nidos medio in villagio Montesŭsine invenimus, non solum super turri et tecto ecclesiae Mercedis sed etiam super Plateae Hispaniae abietibus, turri transformationis electricae et arboribus Collegii ruralis congregati "La Sabina".[16]
  • In Curbi[2], ciconiarum nidus procerā super turri ecclesiae paroecialis Sanctae Theresiae situs est.[16]

Alterā ex parte, cynegeticae municipii species, olim abundantes, perdix, coturnix et lepus antonomastice sunt.[16]

Apud species flumen Flumen incolentes, eminent barbus, carpio, perca, lucius, toxostoma et austropotamobius pallipes, qui in exstinctionis periculo est propter facinora praedatoriarum specierum sicuti procambari Clarkii.[16]

Administratio[recensere | fontem recensere]

Consiliariorum distributio[recensere | fontem recensere]

Comitia municipalia[17][18]
Factio 1979 1983 1987 1991 1995 1999 2003 2007 2011 2015
Factio Popularis - - - 3 4 3 2 4 4 5
Factio socialistica Aragoniae - 3 3 4 4 6 6 6 4 4
Factio Aragoniensis - 3 - - - 2 1 1 1 -
Independentes 6 5 - - - - 2 - - -
Laeva Iuncta - - 4 3 3 - - - - -
Centrum Democraticum et Sociale - - 4 1 - - - - - -
Unio Centri Democratici 5 - - - - - - - - -
Totum 11 11 11 11 11 11 11 11 9 9


Proximi Granienenses alcaldes[recensere | fontem recensere]

Legislationis spatium Alcaldis Factio
1979-1982
1983-1983
Stephanus Abadía Ereza
Vincentius Emmanuel Conte Laborda[19]
Independentes
1983-1987 Vincentius Emmanuel Conte Laborda
1987-1991 Iosephus Maria Escartín Lapeña Centrum Democraticum et Sociale
1991-1995 Raymundus Nasarre Grúas Factio socialistica Aragoniae
1995-1999
1999-2003
2003-2007 Stephanus Ioannes Antonius Rodríguez Laírla
2007-2011
2011-2015 Carolus Sampériz Enguita[20][21] Factio Popularis
2015-2019

Demographia[recensere | fontem recensere]

Secundum data ab Instituto nationali statisticae Hispanico edita Kalendis Ianuariis anni 2019, praesens numerus incolarum Graniene 1762 erat, cum incolis novem magis quam anno 2018. Inferiori in graphidi numerus incolarum Granienesium ex ineunte saeculo XX usque ad annum 2019 videri potest.[22]

Numeri incolarum Granienensium evolutio.

Quod ad natalis sedem Granienensium incolarum attinet, secundum data ab Instituto nationali statisticae Hispanico e censū municipali anni 2018 provenientia, 22,70% (398) incolarum ad municipium Granienenum adscriptorum hoc municipio nati sunt, 64,18% in Granieneno variis e Hispaniae locis, 43,30% (759) aliis e provinciae Oscensis municipiis, 9,70% (170) aliis e communitatis Aragoniae provinciis, 11,18% (196) aliis e communitatibus autonomis Hispanicis et 13,12% (230) in Granieno aliis e civitatibus emigrati sunt.[22]

Granienenses incolae secundum natalis sedem.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Granyenenses agri industriaeque.

Agricultura[recensere | fontem recensere]

Agri machinizatio Romanum aratrum, tribulum, patientia animalia labori dicata et fascium alligatra relinquere contulit, quae loco mota sunt potentibus tractoriis, sed agriculturalis productionis incrementum etiam contulit.[23]

Paene exclusive communissimum commarcae productum frumentum esse asseri potest, praeter ripae arbustum et autoconsumptionis holera. Classicum frumentum sicuti triticum et hordeum oryzae amplum vacuum reliquit.[23]

Educatio animalium[recensere | fontem recensere]

Hic sector recentibus temporibus est qui maiorem divitiarum evolutionisque fontem expertus est et qui melius ad novos commerciales motūs se aptavit. Inrigatorum agrorum collocatio iuxta cum pabuli productione exteriorem dependentiam solvit. Huic activitati dedicatio se accommodabat praecipue ad consequentem dependentiam eius temporis negotiantis qui periodice accedebat. Nihilominus, hodie, integrationum gratiā, attactum est ut istae expeditiones rusticae, vel aperti vel clausi cycli, familiares aut consociatae, machinales factae sint, ubi magnarius necessaria praebeat et integratus pecuarius suum laborem suppeditet. Eodem tempore, generatum est in mercatū postulatum aliquorum productorum sicuti gallorum, porcorum et certe cuniculorum cum incremento diaetarum carnosarum cum paulum cholesteroli et pinguis.[23]

Industria[recensere | fontem recensere]

Localis industrialis textura ineunte praeterito saeculo, sicuti plerisque villagiis similium characterum Granienensibus, incipientem prosperitatem habuit, ferriviā adventā. Ex saeculi XX annis 50 fuerunt plurimae magni ponderis societates fabricatoriae quae Granieno sua domicilia collocare aut suas sedes additicias servare decreverunt velut Leche Ram, Gránulos Diana, Almacenes Barluenga, Harinas Arnau, Precon S.A., Tragsa, Nivelcampo, Alvisa, Hormigones Grañén, Harinas Carmelina, Talleres Villafranca, Talleres Pamplona, Magdalenas Aldeana, inter alias.[23] Nihilominus, recentioribus temporibus, harum societatum aut sedium addicitiarum multae clausae sunt, ut accidit lactariā cum societate Leche Ram, quae saeculi XX annis 80, societariā redintegratione centralizata est et suam fabricam Granieno clausit.[24]

Diaconiae et commercium[recensere | fontem recensere]

Municipalem intra territorium Granienense, recentioribus annis, intentus est sector tertiarius et, plerique igitur Granienenses incolae hodie hunc ad sectorem se dedicant. Sic, tabernae, thermopolia, popinae, deversoria ac hospitia, administratio publica, argentariae ac domūs pigneratitiae et multa munerum caetera diaconiis postulatis generantur.[23]

Patrimonium[recensere | fontem recensere]

Retrotabulum Granienense.
Solarium Granienense, Europae maximum.

Granienensis antiqua zona suavi super colli sita est, iuxta Ecclesiam Paroecialem Sancti Iacobi et sub umbrā reliquiarum antiqui castelli.

Ecclesiam Paroecialem Sancti Iacobi Apostoli saeculi XVI templum est ubi Gothica elementa Renascentisticis coniunguntur. Cui crucis immissae ideographia est cum polygonali presbyterio trium gypsationum. Interiore in cuius parte, inest Renascentisticum retrotabulum a Petro de Aponte et Christophoro de Cardeñosa effectum, ab anno 1511 inceptum, altare maximum ornans.

Iuxta medium oppidum, Sacelli Sancti Iuliani ruinae sunt, quod modesta unius navis aedificatio cum duorum clivorum tecto erat. Hodie aedificium fere totum collapsum est, sed est propositum aedificandi novi sacelli.

Etiam, die 7 Ianuarii anni 2010, Granieno inauguratum est Europae maximum solarium et, secundum verba Consiliariae scientiae, technologiae et universitatis Gubernii Aragoniae istius temporis, Pilarem Ventura, "forsitan in toto orbe terrarum maximum". Solarium chalybeam structuram cum amplius metrorum sex diametro et paene tonnarum septem pondere ostendit. Consistit in anulo secto cum numeratione quae super dihedri parte reflectitur, angulatas praeter laminas, ubi dicitur hora. Hic modus eo uti sinit ut explicent geometria et Telluris motūs, quod id in instrumentum cum magnā didacticā et scientificae divulgationis facultate commutat. Huic solario pecunia e ratione Plan E collocata est et hoc solarium factum est cum animo ut commutetur emblematicum in elementum oppidi Granieni.[25]

Clari homines[recensere | fontem recensere]

Apud claros Granienenses filios excellunt iurisconsultus Philippus Marco y Oto (1641), theologus ac Cathedralis Iacensis archidiaconus Nicolaus de Altabas, inclytae Ordinis Melitensis religiosus Frater Petrus Carreras y Millera et pictor Blascus de Grañén.[3]

Festa[recensere | fontem recensere]

  • Die 7 Ianuarii commemoratur festivitas Sancti Iuliani, parvum Granienense festum.
  • Dies hominum seu Communio Paschalis agitur die solis Pascham sequente, festum magnā cum traditione exacto tempore et nuper recuperatum.
  • Granyenense festum patronale die 25 Iulii aguntur in honorem ad Sanctum Iacobum Apostolum, huius oppidi patronum. Festum radio pyrio nuntiante (Hispanice chupinazo) sublime e curiae municipalis maeniano expulso et poteriore carrucarum pompā incipit. Cuius apud actūs unus traditionalior est "Cursus pulli gallinacei" (Hispanice Carrera del Pollo), "In memoriam Valentini Rodellar" (Hispanice Memorial Valentín Rodellar) nuncupatus in honorem ad unum apud maximos Aragoniae cursores.

Ars athletica[recensere | fontem recensere]

Turmae Club Deportivo Grañén pedilusores anni 2009.

Communia coniuncta[recensere | fontem recensere]

Granyen coniunctum est cum Capite Berno[26] (Francice Capvern et Occitanice Capvèrn), communi Francico praefecturae Pyrenaei Superioris.[27]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Situs municipii
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 Vide paginam interretialem O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa (Hispanice).
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 Historia Granienensis in paginā interretiali Concilii Municipalis Granienensis (Hispanice).
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 Vide paginam interretialem O Charraire: Toponimia Mayor Aragonesa (Hispanice).
  5. Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
  6. Ioannes Carolus (Joan Carles) Membrado Tena: Etimología y semántica de topónimos municipales valencianos y aragoneses (Hispanice). Actes de la VII Jornada d'Onomàstica. Xerĭcae 2013. pp. 239-254, AVL, in Valentiā.
  7. Vide "regalengum" in Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis
  8. Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Ayerbe, oppid. Aragoniae, Nemanturissa, Ellebonum".
  9. [Vide articulum "Villafermosa (Castellón)" in Vicipaediā Aragoniensi, ubi dicitur "En os primers textos medievals que fan referencia a este lugar, en latín, s'escribe Villaformosa".
  10. Sacrae Rotae Romanae decisionum recentiorum a Paulo Rubeo I, ubi dicitur "(...) dum viveret Archidiaconi de Serrablo contra Dionysium (..)".
  11. Pagina interretialis smokestack-books.co.uk ubi, sicuti specimen, poëma "Granien – British Medical Unit" apparet (Anglice).
  12. 12.0 12.1 12.2 12.3 Insigne et vexillum Granieni in paginā interretiali de Consilio Granienense (Hispanice).
  13. 13.0 13.1 13.2 13.3 13.4 13.5 13.6 Pagina interretiali "Blasonner en latin" a Michaele Pastoureau (Francice).
  14. Philippus Jacobus Spener, Insignium theoria seu operis heraldici pars generalis, Francofurti ad Moenum, (editio altera) 1717. Editio electronica.
  15. Petri Blesensis De Hierosolymitana peregrinatione, ubi dicitur "Hinc est quod griphes, haliaeetus, vultur, et milvus, et caeterae praedatoriae aves, nunquam in sacrificio Domini acceptantur".
  16. 16.0 16.1 16.2 16.3 16.4 16.5 16.6 16.7 16.8 Granienensis fauna in paginā interretiali Consilii Granienensis (Hispanice).
  17. Data Comitiorum MIR (Hispanice).
  18. http://portal.aragob.es/archelec/index.jsp
  19. Publicum consilium pecuniarum rationi et publicis administrationibus (Gubernium Hispaniae). «Tricesimus primorum municipalium democratiae comitiorum anniversarius». Archivatum ex originale die 6 Martii anni 2014. Inspectum die 6 Martii anni 2014.
  20. Data comitiorum MIR
  21. http://portal.aragob.es/archelec/index.jsp
  22. 22.0 22.1 Pagina interretialis www.foro-ciudad.com de Graniene (Hispanice).
  23. 23.0 23.1 23.2 23.3 23.4 Granienensis oeconomia in sitū interretiali Consilii Granienensis (Hispanice).
  24. 50 anni societatis RAM Vitrariis (Catalanice).
  25. "Inauguran en Grañén el reloj solar más grande de Europa" (Hispanice) in Diario del AltoAragón.
  26. Vide sectionem "Toponymie" apud articulum Capvern in Vicipaediā Francicā, ubi dicitur "castra Capverii, latin (1256, contrat mariage Esquivat) ; de Capiteberni, latin (1300, enquête Bigorre) ; De Capiteuerno, latin (1313, Debita regi Navarre) ; De Capite Bernio, latin (1342, pouillé de Tarbes ; 1379, procuration Tarbes) ;".
  27. Coniunctio Granyenensis in sitū interretialis Gubernii Municipalis Granyenensis (Hispanice).