Gradus ad Parnassum

E Vicipaedia
Gradus ad Parnassum ab Iesuita anonymo Londinii 1720 editi pagina

Gradus ad Parnassum lexicon est, quod versus Latinos componere iuvat. Non solum quantiatem omnium syllabarum cuiusque vocabuli indicat, sed etiam synonyma collegit et sententias vel versus totos cum hoc vocabulo ex omnibus poetas sumptos citat. Gradus ad Parnassum Pauli Aleri, Coloniae Agrippinae anno 1687 editus, primus celeber factus est et multas editiones habuit. Aler in libro suo Synonymorum et Epithetorum Thesauro[1], Lutetiae anno 1652 edito, usus est[2]. Post Gradum Aleri alii permulti libri huius generis editi sunt.

Anno 1725 Ioannes Iosephus Fux edidit suum Gradum ad Parnassum sive Manuductionem ad compositionem musicae regularem, non ad versus, sed ad musicam componendam utilem. Post Gradum Ioannis Fux nonnulla opera musica hoc nomen ceperunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Synonymorum et epithetorum thesaurus ex omnibus probatis poetis... excerptus... ab uno e Societate Jesu P. Chastillon. - Supplementum verborum quae in hoc opere desiderantur... 1652.
  2. A. de Baecker, Publications de la Compagnie de Jésus (Somervogel), Vol. I (1890), col. 164–166.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]