Gotescalcus

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Gotteschalcus Orbacensis)
Wikidata Gotescalcus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 805; Moguntiacum
Obitus: 30 Octobris 869; Altum villare
Patria: Duchy of Saxony

Gotescalcus sive Godescalcus (Theodisce: Gottschalk = Latine "Famulus Dei"), natus circa 800, mortuus 30 Octobris 868 fuit theologus aevi Carolini. Filius erat comitis Saxonum Bernonis nomine qui eum iam puerum oblatum Monasterio Benedictino Fuldensi praestitit. Cum adolesceret, Gotescalcus sensit se ad statum religiosum minime vocatum, et poposcit ut a monasterio discedere sineretur. Abbas tamen, Rabanus Maurus, morem sui aevi secutus, asseruit cuilibet puero, qui a parentibus suis oblatus praestetur, vitam religiosam obligari, itaque Gotescalcus invitus monachus factus est. Fuldam tamen fugit antequam ordines maiores acciperet, sed Rabanus ad Imperatorem epistulam scripsit qua consilium suum defendit. Iccirco Gotescalcus monachus vitam degere compulsus est sed ei datum est ad alium monasterium, scilicet Orbacense, transferri. Ut sibi vitam monasticam sibi tolerabiliorem faceret, Gotescalcus operum studio Sancti Augustini Hipponensis se dedicavit, quae ei magnopere delectabant.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie