Gostan Zarian

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gostan Zarian, scriptor Armenus

Gostan Zarian (Armenia lingua: Կոստան Զարեան; natus die 2 Februarii 1885 Shemakha in Azerbaigiania, mortuus die 11 Decembris 1969 Erivani) scriptor, poeta et pictor Armenius valde varius fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tabula Erevani

Filius militum praefecti copiarum Russicarum gymnasium Russicum Bacuae frequentavit. Post absolutorium scholasticum adulescens prudens Lutetiam missus est ut se studiis magis involveret. Ibi in Collegio Sancti Germani Asnière prope Lutetiam studiosus fuit. Postea studia in Belgio continuavit et in universitate Bruxellensi doctoratu laureatus est. Ibi scripta plura linguis Francogallica et Russica edidit. Tunc multos auctores cognovit, inter quos Aemilius Verhaeren Belga maximi momenti fuit. Namque iste vir ei persuasit ut sermonem patrium disceret ad potentiam litterariam propriam flore displicandam atque pandendam. Oboediens Zarian Venetiis apud mechistaristas in Insula Sancti Lazari annis inter 1910 et 1913 linguam Armeniam edidicit, tam modernam quam veterem classicam. Ibi statim anthologiam poeticam Italice edidit sub titulo Tre canti et Otorinus Respighi carmen unum musica ornare dignatus est.

Constantinopoli, ubi tunc multi Armeni vivebant, una cum Daniel Varuzhan, Hagop Oshagan et Kegham Parseghian periodicum litterarium "Mehian" condidit; grex scriptorum criticorumque sub foliorum nomine natus est. In generis Armenorum occidione anno 1915 multi intellectuales Armenii trucidati sunt, inter quos erat et multi sodales et amici foliorum citatorum. Zarian inter paucos erat qui confugere possent; in Bulgariam venit et paulo post Romam.

Anno 1919 pro diario Italico quodam operis diurnariis navandis in Armeniam et Asiam occidentalem missus est. Anno 1920 Constantinopolim reversus Vahan Tekeyan et nonnullos alios scriptores terrori superviventes convenit et consentaneum erat de folio litterarum edendo cui titulus "Partsravank"; eodem tempore tomus poematum alter editus est sub titulo The Crown of Days. Unione Sovietica instituta patriam recoluit et in universitate Erevanensi litteras comparatas docebat. Systemate politico Sovietico deceptus gyrovagus factus est inter Lutetiam, Romam, Florentiam, Corcyram, Aenariam et Novum Eboracum. Interim Lutetiae periodicum "Le Tour de Babel" natum est. Annis inter 1944 et 1946 in Universitate Columbiae culturam Armeniam docebat novum folium editurus nomine The Armenian Quarterly, ubi scribebant e.g. Sirarpie Der Nersessian, Henricus Grégoire et Marietta Shaginian schrieben. Ceterum, foliorum duo numeri tantummodo editi sunt.

Annis inter 1952 et 1954 historiam artis in Universitate Americana Beryti et post moram brevem Angelopolitanam anno 1961 Armeniam Sovieticam recoluit operam dans in Museo Charent de arte et litteris. Mythistoria eius The Ship on the Mountain anno 1943 scripta versione polita anno 1963 Erevani edi potuit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • The Priest of the Village of Bakontz, convertit James G. Mandalian. Armenian Review 2, nr. 3–7 (1949), p. 28–39.
  • Nave leran vra, Boston: Hairenik Publishing House, 1943.
  • Le bateau sur la montagne, convertit P. Der Sarkissian. Lutetiae: Seuil, 1969.
  • Bancoop and the Bones of the Mammoth, convertit Ara Baliozian. Neoeboraci: Ashod Press, 1982.
  • The Traveller and His Road, convertit Ara Baliozian. Neoeboraci: Ashod Press, 1981.
  • The Island and A Man, convertit Ara Baliozian. Toronto: Kar Publishing House, 1983.
  • The Bride of Tetrachoma, convertit Ara Baliozian, Ararat. 1982.
  • "The Pig", capitulum in A World of Great Stories, ediderunt H. Haydn et J. Cournos. Neoeboraci: Avenel Books, 1947.
  • The National Turkey Hen, convertit Ara Baliozian, apud: Yessayan, Zabel: The Gardens of Silihdar and Other Writings. Neoeboraci: Ashod Press, 1982.
  • Krikor Zohrab: A Remembrance, convertit Ara Baliozian, Ararat. 1982.
  • My Song, Ecce Homo, Alone et Morning, in Anthology of Armenian Poetry, ediderunt Diana Der Hovanessian et Marzbed Margossian. Neoeboraci: Columbia University Press, 1978, p. 189–193.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lemyel Amirian: To the editor. Ararat, 1972, p. 33.
  • Lemyel Amirian: The wound again: Dichotomy as the key to the armenian character. Ararat, 1974, p. 40–43.
  • Ara Baliozian: Historian of the heart. Ararat, 1980, p. 70–72.
  • Ara Baliozian: Intimate talk. Kitchener, Ont.: Impressions, Publishers, 1992, p. 19–21, 112–113.
  • Ara Baliozian: The greek poetess and other writings. Kitchener, Ont.: Impressions, Publishers, 1988, p. 234–241.
  • Lawrence Durrell: Constant Zarian--Triple exile, in The poetry review (m. Ianuario et Februario 1952).
  • Hampartsoum Kelikian: The wound remains the wound: Armenian writers of our time. Ararat, 1973.
  • Nina Kuprianova: Interview with Gostan Zarian. Soviet Literature, 1966.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]