Sunlungus

E Vicipaedia
(Redirectum de Gongsun Long)

Sunlungus[1] (Mandarinice traditionalis 公孫龍, simplificata 公孙龙, pinyin Gōngsūn Lóng, Wade-Giles Kung1-sun1 Lung2) (circa 325250 a.C.n.[2][3]) fuit socius Schola Nominum philosophiae Sinicae antiquae. Scholam docebat, rectoresque rerum publicarum ei favebant, ac modos pacificos ad disputationes resolvendas suadebat, contra bella quae aetate civitatum bellantium crebra et quotidiana erant. Pauca singula eius vitae manent, et porro multa ex eius scriptis amissa sunt.[4] Omnes eius commentarii—olim quattuordecim, sed solum sex exstant—in anthologia Gongsun Longzi (公孫龍子, pinyin Gōngsūn lóng zi, Wade-Giles Kung-sun Lung-tzu) comprehenduntur. Serie paradoxorum traditionis Hui Shi innotuit, inter quae insigniter est "Equi albi non sunt equi."

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 170 (Textus apud Google Books): "His temporibus claruit Sunlungus quidam Sophista, &c."
  2. Zhou, "Gongsun Long."
  3. Liu 2004: 336.
  4. McGreal 1995: 31.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Graham, Angus C. 1989. The Sharpening of Rational Debate: The Sophists. In Disputers of the Tao, ed. Angus C. Graham, 75–95. Sicagi: Open Court Press.
  • Liu, Jianguo. 2004. Distinguishing and Correcting the pre-Qin Forged Classics. Xi'an: Shaanxi People's Press. ISBN 7224057258.
  • Zhou, Yunzhi. Gongsun Long.[nexus deficit] Encyclopedia of China. Philosophy Edition.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]