Gongbao jiding

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gongbao jiding ("ofellae pullinae paedagogi principum") Sciamhaevi in popina Sichuanensi inlatae

Gōngbǎo jīdīng vel litteris Sinensibus 宫保鸡丁 (scilicet "ofellae pullinae paedagogi principum") est ferculum saepe in popinis Sinicis oblatum. E gastronomia Sichuanensi oritur ubi ad honorem viceregis Ding Baozhen "Gongbao" ("paedagogi principum") nominatur. Sapor iuris litchioidis agnoscitur, insuper immixtis capsicis adustis et Zanthoxyli fructibus.

Versio Sinarum Thailandensium (nomine Thai Kai phat met mamuang Himaphan ไก่ผัดเม็ดมะม่วงหิมพานต์), ofellis pullinis ex oleo praecoctis, cum anacardiis

Pullus crudus in ofellas dissecatur quae e sale, liquamine e soia, sicera Shaoxingensi, amylo patatarum macerantur. Ius e saccharo, liquamine soiensi, aceto Zhenjiangensi praeparatur. Capsica siccata et zanthoxyli fructus in sartagine Sinensi ex oleo praefriguntur; adduntur ofellae pullinae, deinde allium, gingiber, cepullae candidae. Pullo iam cocto ius cito immiscetur et ultimo arachides sive anacardia adduntur. Ferculum infertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Cibus auferendus Singapurensis: Gongbao jiding, sed offis maioribus cepullisque viridibus
  • William Chan Tat Chen, Bin Gao, "La Cuisine chinoise" in Michel Aufray, Michel Perret, edd., Cuisines d'Orient et d'ailleurs (Grenoble: Glénat, 1995. ISBN 2-7234-1792-1) p. 189
  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 182, 234