Goffridus Vindocinensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Goffridus Vindocinensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1093, 1070; Andecavis
Obitus: 2 Aprilis 1132, 26 Martii 1132; Andecavis
Patria: Francia

Officium

Officium: Cardinalis, abbas
Munus: Theologus, presbyter catholicus, monachus benedectinus, scriptor

Consociatio

Goffridus Vindocinensis (natus anno 1093 familiae nobili Andecavis Franciae; ibidem mortuus die 26 Martii 1132) fuit monachus Benedictinus Francicus, abbas, cardinalis et auctor. Iuvenis abbatiam Sanctissimae Trinitatis Vindocinensem intravit et anno 1093 iam diaconus electus est abbas coenobii. Totam vitam Sanctae Sedi devotus, anno 1094 Romam iter fecit ut Papae Urbano II auxilium daret ad palatium Lateranum possidendum, quod adhuc factio Clementis III antipapae tenebat. Mercedem auxilii eius accepit cum Urbanus eum presbyterum cardinalem, ecclesiae titularis Sanctae Priscae in Aventino, creavit. Duodeciens postea ad Urbem inter pontificatus Urbani II, Paschalis II (1099-1118) et Callisti II (1119 - 11124 iter fecit et ter quidem in carcerem iactus est.

Annis 1096 et 1107 in Abbatiam papas Urbanum et Paschalem hospes accepit et in tribus conciliis interfuit: anno 1095 Clari Montis ab Urbano Papa; anno 1096 Santonum ab Amato Burdigalo, Legato Apostolico; et anno 1131 Remis ab Innocentio II Papa convocato

Inter illustrissimos aevi eius, epistolas cum permultis hominibus eminentibus dedit et accepit. Opera eius consistunt praesertim in epistolis de rebus pastoralibus, hymnis ad honorem Mariae Virginis, Mariaeque Magdalenae , et tractatibus de Sanctae Eucharistiae, Baptismi, Confirmationis et Extremae Unctionis Sacramentis, necnon homiliis variis.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]