Gododinium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Gododinium (versus 91—95) in Libro Aneurini anno fere 1275 inscriptum

Gododinium[1], Cambrice Y Gododdin (/ə gɔ'dɔðɪn/, id est 'Votadini') est carmen de bellatoribus defunctis Brittonum, ex Votadinorum regno et nationum consociatarum, qui (secundum solitam interpretationem) contra Anglos Deirae Berniciaeque in loco nomine Catraeth pugnantes ceciderunt. Consensus doctorum est proelium, si factum omnino sit, anno fere 600 pugnatum sit, sed de temore carminis scripti controvertitur. Alii credunt carmen pactum esse in parte meridionali Caledoniae, alii in Cambria saeculo 9, 10ve. Sin autem nono saeculo compositum est, primum fere carmen est lingua Cambrica, vel terrena hodiernae Scotiae conscriptum. Attribui solet auctori Aneurino[1] bardo.

Gododini, seu Votadini, terrenam incolaverunt in parte Caledoniae inter meridiem et ortum, in regione a Cambris dicta "Hen Ogledd" ('Septentrio Vetus'). Carmen narrat copiam bellatorum selectorum, 300 numero, convocatam esse, a regnis tam longinquis quam Pictavia et Venedotia. Post annum commissationis et hydromelitis bibendi, in "Din Eidyn", Dunedino, impetum in Catraeth, quod fortasse idem est ac Cataractonium, fecerunt, et post proelium complurium dierum, difficile et impar, omnium bellatorum unus tantum vivus revenit. Alterna versione 363 bellatorum Catraeth profectorum, 3 revenerunt. In argumento et moribus, carmen epos simulat, differt autem in constitutione, quia fabula narrativa caret.

Carmen nobis uno manuscripto relinquitur qui altera parte saeculi tertio decimo, partim Lingua Cambrica Media, partim Vetere scriptum est. Siquidem saeculo sexto compositum est, prius scriptum erat lingua Cumbrica—lingua Cambricae Veteri similis. Nonnulli versus interpellatos esse creduntur, qui de argumento longe digrediuntur. Uno loco commemoratur Arthurius Rex, qui maxime momenti esset, mentio antiquissima nobis nota Arthurii, si pro certo sciremus eam partem saeculo 6 7ve scriptam esse.

Partem carminis in Latinum vertit Evanus Evans saeculo 18.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Evans, p. 69 "PLACUIT hic nonnulla ex ANEURINI Gododinio excerpere...."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Evans, Evanus. 1764. "De Bardis Dissertatio." In libro Specimens of the Poetry of the Antient Welsh Bards, praesertim pp. 69–76.
Wikisource-logo.svg Vide Gododinium apud Vicifontem.