Gnaeus Pompeius Collega (consul 71)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Gnaeus Pompeius Collega (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 70 legatus legionis[1] rebellionem Antiochiae in Syria suppressit. Nam cum Antiochenses Iudaeos in urbe viventes incendii Fori accusarent, re diligenter inquisita eorum innocentiam comprobavit atque ita magnam caedem vitavit[2]. Annis 74/75-76 legatus Augustus pro praetore Galatiae et Cappadociae fuit. Filius eius Sextus Pompeius Collega anno 93 consul ordinarius creatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In textu Flavii Iosephi πρεσβευτής
  2. Flavius Iosephus, BI VII.58-62 et 100-111.
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 712