Gnaeus Papirius Carbo (consul 113 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Papirius Carbo (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 102 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Fuit filius Gaii Papirii Carbonis praetoris anni 168 a.C.n. et frater Gaii Papirii Carbonis consulis anni 120 a.C.n. fuit. Filius Gnaeus Papirius Carbo dux factionis Popularum atque annis 85, 84 atque 82 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 116 a.C.n. praetor erat et deinde propraetor Asiae fuit. Anno 113 a.C.n. una cum Gaio Caecilio Metello Caprario consulatum adeptus est. Tum foedus cum Cimbris fregit atque ab eis Noreiae devictus est. Itaque a Marco Antonio consule anni 99 a.C.n. accusatus est. An absolutus sit vel propter damnationem imminentem sua manu mortuus sit, ignoramus[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad familiares IX 21,3


Antecessores:
Manius Acilius Balbus et Gaius Porcius Cato
Consul
113 a.C.n.
cum
Gaio Caecilio Metello Caprario
Successores:
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Marcus Livius Drusus