Gnaeus Domitius Tullus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Domitius Afer Titius Marcellus Curvius Tullus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 108) senator Romanus fuit. Cum fratre Gnaeo Domitio Lucano a Domitio Afre oratore et senatore adoptatus est. Nerone imperatore in senatum adlectus bello Batavorum praefectus equitum interfuit. Ante praeturam a Vespasiano imperatore legatus exercitus in provinciam Africam missus est. Tum consul electus Domitiano imperatore regnante proconsul Africae factus est et inter patricios adlectus est. Filiam fratris Domitiam Lucillam adoptavit, quae hereditatem Tulli accepit. Fontes aliae eum et consulem suffectum anni 98 nominaverunt. Anno 108 testamentum posuit et paulo post mortuus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 459-460