Gnaeus Cornelius P.f. Cossus

E Vicipaedia
Wikidata Gnaeus Cornelius P.f. Cossus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. saeculum a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 4. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Publius Cornelius Cossus; unknown value
Familia: Cornelii Cossi

Gnaeus Cornelius P.f. Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cossus anno 406 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate erat. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est[1]. Eo anno Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus, Lucius Valerius L.f. Potitus, Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus sui collegae erant.

Anno 404 iterum tribunus electus est, tum cum eo creati sunt: Spurius Nautius Rutilus, Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, Manius Sergius L.f. Fidenas, Publius Cornelius M.f. Maluginensis, Kaeso Fabius M.f. Ambustus. Eo anno Artena oppidum Volscorum oppugnata atque capta est[2].

Anno 401 a.C.n. Cossus tribunus militum III creatus est. Collegae eius tum Lucius Valerius L.f. Potitus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Kaeso Fabius M.f. Ambustus, Lucius Iulius L.f. Iullus Marcus Furius Camillusque erant. Tum cum collegis bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 58,6 - 60
  2. op. cit., IV 61,4-11
  3. op. cit., V 10