Gnaeus Arulenus Caelius Sabinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Arulenus Caelius Sabinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et iuris consultus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 69 mensibus Maii et Iunii a Nerone vel Galba imperatore consul suffectus creatus est. Vitellius successor eorum nihil de ea re mutavit. Praeterea Arulenus iuris consultus clarus et successor Gaii Cassii Longini caput scholae Sabinianae fuit[1]. Commentarium ad edictum aedilium curulium scripsit. Successor eius caput scholae Gaius Octavius Tidius Tossianus Lucius Iavolenus Priscus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 66