Gnaeus Afranius Dexter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Afranius Dexter (nescimus, quando natus sit; mortuus est 24 Iunii 105) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Anno 105 mensibus Maio et Iunio consul suffectus creatus est, sed 24 Iunii necatus est sive sua manu sive suo iussu servis sive caede suorum[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Minor, Epistulae, VIII 14,12