Globus saliens

E Vicipaedia
Par globulorum salientium.

Globus saliens,[1] breviter saliens, est parvus unius hominis globus aërostaticus aëris calidi.[2][3] Dissimilis autem globi aërostatici aëris calidi, ubi homines intra corbe pendente vehuntur, globus saliens corbe caret; potius gubernator plerumque in sede sedet vel frena gerit frenae umbrellae descensoriae similia. Salientes usitate oblectationis causa gubernantur. Haec vehicula aëria aliquando Cloud Hoppers vel Cloudhoppers appellantur; haec autem vocabula merces praecipui fabricatoris, diserte Lindstrand Balloons, rite attingunt. Nomen autem Cloudhopper a multis adhibetur pro signo commerciale generali facto, quod omnes naves aerias huius generis attingit. In usu autem diligentiori, saliens est vox generalis. Plurimis globis salientibus sunt involucra quorum volumen a 14 000 ad 35 000 pedum cubicorum (400 ad 990 metra cubica) variat, et ab uno ad 1.5 horas volare possunt. Duo principales fabricatores commerciales qui globos salientes hodie venumdant sunt Cameron Balloons et Lindstrand Balloons. Plurimi alii saltatores sunt vehicula aëria experimentalia, ab aedificatoribus privatis descripta et constructa.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: hopper balloon, breviter hopper.
  2. Green 1924.
  3. "Balloon Jumping, TIME Magazine, 1 Augusti 1927.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Green, Fitzhugh. 1924. Sky Sports of Tomorrow. Popular Science, September, pp. 26–27, 125. Google Books.
  • Moyer, Glen. 1995. History of the Small Balloon. Balloon Life Magazine, Iulio.
  • Wirth, Dick, et Jerry Young. 1980, 1991. Ballooning: The Complete Guide to Riding the Winds. Londinii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]