Latinitas bona

Glaciarium Aletsch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Glaciarii Aletsch est fons fluminis Massae.
Planum Concordiae
Glaciarium Aletsch a photographo Adolphus Braun depictum ca. annum 1880

Glaciarium Magnum Aletsch (Theodisce Grosser Aletschgletscher) est maximum glaciarium Alpium.

Geographia[recensere | fontem recensere]

A catena montium Alpium Bernensium confinibus meridionalibus urbis bernensis Grindelwald sc. Mons Eiger, Mons Dominae etc., moles glaciei et glaciaria montium in territorio pagi Vallesiae, commune Vallis de Vios districtu Conches, confluunt in loco dicto Planum Concordiae. Ibi ab occidentem adfluit Moles nivei Aletsch a monte Cornus Aletsch orta cui adfluit moles nivei a monte Cornus Glaciarii. Hoc glaciarium super transitum Lötschenlücke cum glaciario Vallis Illiacae superioris connectum est. A septentrioneoccidente Moles nivei Montis Dominae longa 7 chiliometra, a septentrione Moles nivei sempiterna longitudinis 8 chiliometra apud Montem magnum de Vios et ab oriente Glaciarium montis viridis veniunt ad Planum Concordiae. A Plano glaciarium latitudins 1,5 chiliometra fluit versus meridiem ad vallem Rhodani inter catenas montium. Glacies movit 180 metra annuatim.

Longitudo glaciarii Aletsch est 22,75 chiliometra et superficies 81,7 chiliometra quadrata. Glaciaria adfluentes erant ante recessum glaciei Glaciarium Aletsch superior et Glaciarium Aletsch mediale. Finis linguae glaciarii fontem flumine Massa tributario Rhodani praebit.

Unesco hereditas[recensere | fontem recensere]

Area glaciariorum Aletsch et valles in confinibus eorum die 13 decembris 2001 indice Unesco de regionibus naturalis regestae sunt.[1] Inter regionem Vios-Aletsch Vallesianam et locum hereditatis Unesco Montes Huangshan, Sinae, cooperatio facta est.[2]

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Aquae a glaciario orientes a saeculo 12[3] aquaeductis ad irrigandos pratos vicorum super vallem Rhodani decursae erant, ab anno 1969 mole Gibidum ad usum electrificinae apud Naters colliguntur.[4]

Ethnographia[recensere | fontem recensere]

Propter augmentationem glaciarii et inundationes aquarum Lacus Märjelen saeculo 17 incolae Viosenses cum licentia papae Innocentii XI ab anno 1678 peregrinationem ad molem glaciei usitati sunt ad protectionem vici eorum.[5]

Turismus[recensere | fontem recensere]

Calles et funiviae ab urbibus Vios, Grengiols et Morgia (Theodisce Mörel) districtu Rarogni orientali ad vicos montanos Alpis de Vios, Bettmeralp, Riederalp et Alpis pulchra districtu Rarogni occidentali prope glaciarium adhibentur. Pons pendulus viam pedium super voraginem fluminis Massae ducit.[6]

In regione Aletschana societates alpinisticae nonnullas casas alpinas construxerunt, e.g.:

  • Casa Concordia[7]
  • Casa montana Aletsch superior
  • Casa montana Berglihütte
  • Refugium montanum Aletsch medium
  • Casa montana Hollandia
  • Casa montana Iugi monachi
  • Casa montana Finsteraarhorn (super glaciarium Arurae sita)
  • Casa Märjelen

Glaciologia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Tyndall ingeniarius et glaciologus britannicus[8] saeculo 19 studia de glaciario Aletsch duxit loco Alpis pulchra ubi monumentum in memoriam eius erectum est. Stationes scientiarum glaciologiae existunt ab anno 1937 super Iugum montis dominae et ab anno 1967 in loco Furca Alpis Riederae. Glaciarium Aletsch a glaciologis propter diminutionem glaciei observatum est.[9] Medio saeculo 19 glaciarii longitudo 2,5 chiliometra superior erat. Et interdum altitudo glaciei ca. 100 metra diminuta est.[10] Ad latus orientale glaciarii Lacus Märjelen propter magnam diminutionem glaciei hodie abest.

Nexus internus[recensere | fontem recensere]

Calefactio globalis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Situs Unesco de regione Aletsch
  2. De liga inter Aletsch et Huangshan
  3. Canalis glaciarii
  4. Electrificina sub glaciario Aletsch
  5. De peregrinatione contra glaciarium
  6. De callibus apud glaciarium Aletsch
  7. Situs casae Concordiae
  8. A. S. Eve, C. H. Creasey: Life and Work of John Tyndall (Londinio 1945).
  9. Ioannes Petrus Holzhauser: Gletscherschwankungen innerhalb der letzten 3200 Jahre am Beispiel des Großen Aletsch- und Gornergletschers, In: Gletscher im ständigen Wandel (Bernae 1995), pag. 101-122.
  10. Gletscherkommission der Schweizerischen Akademie der Naturwissenschaften (ed.): Gletscher, Schnee und Eis (Lucerna 1993), pag. 7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Glaciarium Aletsch spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Petrus Holzhauser: Die Geschichte des Grossen Aletschgletschers während der letzten 2500 Jahre, in: Bulletin de la Murithienne, tomus 101, 1983, pag. 97-111.
  • Verena Bonnard, Sandra Klee: Klimaökologie und Klimawandel am Aletsch- und am Rhonegletscher im Wallis/Südschweiz, (Maguntiaco 2006).
  • Monica Paternoster: Dynamique des la Colonisation des Moraines latérales historiques du Grand Glacier d'Aletsch par des Groupements végétaux pionniers. Pedogenese initiale, in: Bulletin de la Murithienne, tomus 101, 1983, pag. 65-78.
  • Hilarius Dumoulin, Amadeus Zryd, Nicolaus Crispini: Glaciers. Passé-Présent du Rhône au Mont-Blanc (Genava 2010).
  • Heinricus Zumbühl, Ioannes Petrus Holzhauser: Alpengletscher in der Kleinen Eiszeit, in: Die Alpen, tomus 64 (Bernae 1988), nr. 3.