Giuni Russo

E Vicipaedia
Wikidata Giuni Russo
Res apud Vicidata repertae:
Giuni Russo: imago
Giuni Russo: imago
Nativitas: 7 Septembris 1951; Panormus
Obitus: 14 Septembris 2004; Mediolanum
Patria: Italia

Memoria

Sepultura: major cemetery of Milan

Iosepha Romeo, artis nomine Giuni Russo (Panormi, 10 Septembris 1951 - Mediolani, 14 Septembris 2004), fuit cantrix Italica cuius decursus a fastigium pervenit Un'estate al mare cantione, anno 1982.

De decursu[recensere | fontem recensere]

Anno 1968 ea 45 orbes aliquot incidit nomine Giusi Romeo, deinde nomen in Junie Russo commutavit et fecit Anglica Lingua suum primum phonodiscum, Love Is a Woman, anno 1975. Abhinc annum 1978 suum nomen semel mutavit in Giuni Russo. Anno 1982 cum Franco Battiato ac Maria Antonia Sisini suum clarissimum phonodiscum, Energie, composuit. Cum ipso municipi Franco Battiato, Giuni Russo coepit iter in nimis exquisitas musicas.

Multi sui phonodisci sicut Album (anno 1987) sunt imagines de suo perpetuo musico motu, phonodiscus autem A casa di Ida Rubinstein (anno 1988) flexum in suo decursu signavit: ea enim in hoc disco canebat locos ex operibus Vincentii Bellini ac Iosephi Verdi.

Per totam vitam, ea semper studuit ut inveniret novas experientias: studuit nam sacri scriptis, auctores ac poetas adiuvit, atque anno 1997 in fabula Verba Tango cecinit locos aliquot ex operis Georgii Ludovici Borges.

Anno 2003, ea cantionem Morirò d'amore—le tue parole in publicum prodiit, contendens in Italicae musicae Certamen Villae Matutiarum.

Anno 2004, ea obiit propter tumorem, in suo Mediolani domicilio.

De phonodiscis (ut Junie Russo ac Giuni Russo)[recensere | fontem recensere]

  • 1975 - Love is a woman
  • 1981 - Energie
  • 1983 - Vox
  • 1984 - Mediterranea
  • 1986 - Giuni
  • 1987 - Album
  • 1988 - A casa di Ida Rubinstein
  • 1989 - I successi di Giuni Russo (collectio)
  • 1990 - Le più belle canzoni (collectio)
  • 1992 - Amala
  • 1994 - Se fossi più simpatica sarei meno antipatica
  • 1996 - Onde Leggere (collectio)
  • 1997 - La Sposa (collectio)
  • 1998 - Voce prigioniera
  • 2002 - Signorina Romeo Live
  • 2003 - Morirò d'Amore
  • 2003 - Demo De Midi
  • 2003 - Irradiazioni (collectio)
  • 2004 - Napoli che canta (suite)
  • 2005 - Mediterranea Tour - 10 settembre 1984
  • 2006 - Unusual
  • 2007 - The Complete Giuni (collectio)

Nexus interni