Jump to content

Gifhorna

E Vicipaedia
Wikidata Gifhorna
Res apud Vicidata repertae:
Gifhorna: Insigne
Gifhorna: Insigne
Gifhorna: Gifhorna
Gifhorna: Gifhorna
Civitas: Germania
Locus: 52°29′19″N 10°32′47″E
Numerus incolarum: 42 816
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Christopher Finck
Procuratio superior: Circulus Gifhorn

Geographia

Superficies: 105.39 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Sassenburg, Ysinibutle, Meinersa (commune generale), Wesendorf, Mutha, Ysinibutle, Rikbaldesgebutle, Wagenhoff, Leiferda, Brunswick Land

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Xanthe, Gardelegen, Korsum, Dumfries - Dùn Phris, Hallsberg Municipality

Tabula aut despectus

Gifhorna: Situs
Gifhorna: Situs

Gifhorna[1] (Theodisce Gifhorn) urbs Saxoniae Inferioris et caput Circuli Gifhornensis est. Ad Gifhornam etiam vici Angulus[2] (Theodisce Winkel), Bokla[3] (Theodisce Neubokel), Gamsa[4] (Theodisce Gamsen), Kastorpium[5] (Theodisce Kästorf), Wilsche (Theodisce Wilsche), Urbs Media[6] (Theodisce Kernstat) atque pertinent.

Ecclesia Sancti Nicolai Gifhorn

Gifhorna anno 1196 primo in actis descripta est. Anno 1275 ius fori accepit, anno 1332 oppidum vocata est. Fuit tum pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est.

  1. ↑ Cellarius, C. (1703). Geographia Antiqua iuxta et Nova. Ienae: Bielckius.
  2. ↑ Germanicum toponymum Winkel plerumque verti in linguam Latinam vocabulo "Angulus-i". Quo de versione, v.gr. vide Orbis latinus : Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A-D s.v. "Angulus".
  3. ↑ Casemir, K., & Ohainski, U. (2023). Die Ortsnamen des Landkreises Gifhorn. Niedersächsisches Ortsnamenbuch XI. Biliveldae: Verlag für Regionalgeschichte.
  4. ↑ Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  5. ↑ Germanica toponyma cum suffixis -torf et -torp plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-torpium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ebbestorpium apud Jaitner, K. (Ed.) (1985). Urkundenbuch des Klosters Ebstorf (Lüneburger Urkundenbuch, 14. Abteilung). Lax Verlag; Ermelstorpium apud Pratje, J. H. (1759). Historische Nachrichten von den ehemaligen vicedominis in ditione Bremensi:.... Stadae: Typis H. C. Götheli; Gottorpium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  6. ↑ Egger, C. (1977). Lexicon Nominum Locorum (Officium Libri Catholici). Libreria Editrice Vaticana.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gifhorna spectant (Gifhorna, Gifhorn).
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!