Giangir (Suleimani I filius)

E Vicipaedia
Sepulcrum Giangir in meschita Regis Filii visitandum

Giangir,[1] Turcice Cihangir et litteris Arabicis جيهانغير (natus die 9 Decembris 1531; die 27 Novembris 1553 mortuus), fuit filius natu minimus imperatoris Suleimani magnifici coniugisque Roxolanae. Puer aegrotans et gibbus, nihilominus a parentibus delectus, nullae provinciae (sicut fratres) praepositus, cum patre in expeditione bellica anno 1553 profectus est. In quo itinere frater eius natu maior Mustapha, falso accusatus, patris iussu die 6 Octobris huius anni necatus est. Giangir tristitia motus cibum recusare hacque ratione mox mortuum esse traditur.

Meschita Giangir

Sepulchrum eius in meschita Regis Filii visitatur (quae fratrem maximam Mahometem commemorat) sed ad memoriam ipsius Giangir alia meschita anno 1559 aedificata est, designante architecto Sinan.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De meschita Giangir (Turcice)