Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ghalib

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mirza Asadullah Baig Khan (circa 1860-1869).
Ghalib ki Haveli, nunc museum, Ballimaran, Dellii.
Vestimenta Mirza Ghalib, in Museo Ghalibiano Dellii conservata.
Pagina ex epistulis poetae, sua manu scripta.

Ghalib (Urduice غالب), natus Mirza Asadullah Beg Khan (Urduice مرزا اسد اللہ بیگ خان; Kala Mahal in urbe Agrae Indiae die 27 Decembris 1797; mortuus Gali Qasim Jaan in urbe Ballimaran, Chandni Chowk, nunc Ghalib ki Haveli Dellii Indiae 15 Februarii 1869)[1] fuit praestans[2] poeta Urduicus et Persicus per ultima imperii Mogolici decennia. Nominibus scaenicis Ghalib (Urduice غالب ġhālib 'praevalens') et Asad (Urduice اسد asad 'leo') uti solebat.[3] Aetate sua, imperium Mogolicum deficiebat, et in eius loco potestas Britannica succedebat, plerumque post rebellionem Indicam anni 1857 victam, eventus quos ipse descripsit.[4] Insignissime, nonnulla ghazal composuit quae a multis variisime canuntur. Ghalib, ultimus poeta maximus aevi Mogolici, habetur unus ex poetis linguae Urduicae maximi momenti et populo gratissimis. Gratus manet in India et Pakistania, atque inter Hindustanos qui per orbem terrarum diffugerunt.[5]

Sepulcrum Ghalibianum[recensere | fontem recensere]

Sepulcrum prope Chausath Khamba regionis Nizamuddin Dellii patet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varma 1989:86.
  2. "Mirza Asadullah Khan Ghalib". Brittanica 
  3. Eius nomen honorificum fuit Dabir-ul-Mulk, Najm-ud-Daula.
  4. "Remembering 1857 in 2007 - The Times of India". The Times of India 
  5. "Ghalib in California". Dawn 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dalrymple, William. 2006. The Last Mughal. Londinii: Bloomsbury.
  • Ghalib. 1987. Urdu letters of Mirza Asaduʼllāh Khan Galib. Conv. Daud Rahbar. SUNY Press. ISBN 0887064124.
  • Пригарина, Н. И. 1986. Мирза Галиб. Moscuae: Наука.
  • Russell, Ralph. 1994. Ghalib: Life and Letters. Ed. 2a. Dellii: Oxford University Press.
  • Varma, Pavan K. 1989. Ghalib, The Man, The Times. Dellii: Penguin Books. ISBN 0140116648.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Mirza Ghalib apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ghalib spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Ghalib spectant.