Latinitas bona

Getty 83.AG.222

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabulae Bacchicae. 1: Maenas patellam oblatoriam ferens (83.AG.222.4.2); 2. Bacchus et Ariadne (83.AG.222.3.1); 3. Satyrus cantharum et thyrsum tenens (83.AG.222.2)
Exergon picturae primae: pavo cum fructibus
Exergon picturae tertiae: despectus

Getty 83.AG.222 est series picturarum muralium Romanarum in collectu Musei Getty servatarum, quarum tres potiores, res Bacchicas depingentes, in villa Getty ostentantur. Videntur maenas patellam oblatoriam ferens (83.AG.222.4.2); Bacchus et Ariadne (83.AG.222.3.1); satyrus cantharum et thyrsum tenens (83.AG.222.2). Subter in exergis describuntur pavo cum uvis cotoneisque (cf. pavo (picturae murales Romanae)); panorama templorum. Fragmenta anno 1983 Turici in Helvetia apud antiquarium Gianfranco Becchina empta sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • The J. Paul Getty Museum Journal vol. 12 (1984) p. 259 no. 151

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.