Gesta Romanorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Incipit libri Gestorum Romanorum circa annum 1486 (vide Incunabula) Argentorati a Martino Schott impressi (GW 10894).

Gesta Romanorum sunt thesaurus narrationum medioaevalis, qui a saeculo decimo quarto incipiente usque ad Barocum quamvis circuitu fabularum varians late diffusus est.

Argumenta[recensere | fontem recensere]

Circuitus Gestorum Romanorum in manuscriptis varians usque ad 240 narrationes amplectitur, quae sunt exempla "moralizatione" (interpretatione) addita. Nomen Gestorum Romanorum fabulas cum res gestis Romanis connectere vult, etsi res saepe fictae aut ex traditione Graeca, biblica vel orientali oriundae sunt. "Moralizatio" modo allegorico lectori, quae ex quaque narratione pro vita Christiana discenda sint, demonstrat. Ut alia exemplorum corpora Medii aevi sicut Disciplina clericalis a Petro Alfonso scripta aut Historia septem sapientum Gesta Romanorum praebent exempla, quae praecipue usui praedicatorum destinata erant.

Gesta Romanorum magnam argumentorum varietatum praebent: Ex mythologia antiqua fabulae de Medusa, Perseo, Pyramo et Thisbe, Ulixe et Sirenibus demptae sunt, sed etiam de Alexandro Magno et Apollonio rege Tyri narratur; ex Vetere Testamento Liber Esther et res gestae Elisaei prophetae referuntur, praeterea caedes Siserae a Iahele perpetrata, legenda Christiana Alexii Romani, Iuliani Hospitatoris, Gregorii peccatoris boni et Eustachii, fabulae (Androclus et leo, vipera in sinu servatoris), facete dicta et multa alia.[1]

Origo et receptio[recensere | fontem recensere]

Opus sine auctore circa annum 1300 lingua Latina conscriptum est. Singula ignota sunt, cum iam versiones Latinae inter se varient non aliter quam interpretationes vernaculares et incunabula. Multa manuscripta Latina in Germania meridiana scripta sunt. A saeculo decimo quarto versiones Theodiscae, Batavae, Anglicae, Francicae, Bohemicae, Polonicae, Russicae et Hungaricae confectae sunt.

Usque ad saeculum decimum sextum Gesta in paene omnibus linguis Europaeis impressa et libenter lecta sunt. Iohannes Boccacius et Gulielmus Shakesperius, sed etiam Ioannes Sachs Gestis Romanorum in litteris propriis componendis usi sunt.

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Gesta Romanorum, Martin Schott, Argentoriati 1486; Fol. II r

Vide fasciculum dextra positum

Iustum iudicium Capitulum III. Quidam imperator regnavit qui statuit pro lege quod si mulier sub viro adulterata esset sine misericordia de alto monte precipitaretur. Accidit casus quod quedam mulier sub viro suo erat adulterata. Statim secundum legem de alto monte erat precipitata. Sed de monte tam suaviter descendit quod in nullo lesa erat. Ducta est ad iudicium. Iudex videns quod mortua non esset sententiam dedit (eam) iterum precipitari et mori. Ait mulier: Domine si sic feceritis contra legem agitis. Lex vult quod nullus debet bis puniri pro uno delicto. Ego eram precipitata quia semel adulterata et deus me miraculose salvavit: Ergo iterato non debeo precipitari. Ait iudex: Satis prudenter respondisti vade in pace. Sic salvata est mulier.

Moralizatio. Carissimi. Imperator iste est deus noster qui facit istam legem quod si quis in anima pollutus fuit sub Christo qui est sponsus anime per peccatum mortale debet precipitari de alto monte id est de regno celesti. Sicut erat primus pater Adam. Sed deus per filii sui passionem salvavit. Homo cum peccat deus non statim propter infinitam suam misericordiam eum damnat sed per gratiam suam salvat ut non precipitaretur in infernum.

Exempla, quae postea in litteratura notissima facta sunt[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Udo Gerdes: Gesta Romanorum. In: Verfasserlexikon, vol. 3, 1981, col. 25–34.
  • Udo Wawrzyniak: Gesta Romanorum. In: Enzyklopädie des Märchens. Handwörterbuch zur historischen und vergleichenden Erzählforschung. Condita a Kurt Ranke. 11 vol. Berolini et Novi Eboraci 1977–2003, vol. 5, col. 1201–1212.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gesta Romanorum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Gesta Romanorum apud Vicifontem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide: F. Wagner, Lexikon des Mittelalters, vol. 4, 1408