Gesta Consulum Andegavorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gesta consulum Andegavorum , aut Chronicon comitum Andegaviae est textus scriptus latine ab anno 1100 ad annum1140 a Ioanne monacho Monasterii maioris , rogante Fulco IV Andagaviae, dicto Rechino.

Commemorat primam dynastiam comitum Andegaviae , a temporibus regum successorum Caroli Magni.

Historia[recensere | fontem recensere]

Historiam incipit narratio de maioribus paene fabulosis, qui in temporibus Galliae Romanae vigebant, imprimis de Tertullo quodam. Filius eius Ingelgerius, natus regnante Carolo Calvo, accepit in possessionem terras patris. Nam Tertullus duxerat uxorem mulierem nobilem, propinquam ducis Burgundiae, nomine Petronilla, qui ei dederat hunc filium. Ingelgerio pugnare hostes regni, Normannos et Britannos opus fuit.

Mortuo Ingelgerio successit filius eius, Fulcus primus Andegaviae, dictus Fulcus Rufus. Impetravit a regno Franciae unitatem Comitatus Andegaviae, qui adhuc dividebatur.

Fulcus II Andegaviae successit patri suo. Cui, pace pacta inter regem Franciae et Normannos, pugnare opus non fuit. Duxit viduam Alani Barbaetortae et in dicionem accepit pagum namnetensem.

Gosfridus Grisa Gonella successit patri suo. Pugnavit feliciter Danos qui a mari rapinas et impetus inferebant.

Chronicon desinit cum morte Fulci Nerrae anno 1040, in saeculo praecedente redactionem suam.

Fontes et versiones[recensere | fontem recensere]

Initiator huius epopeiae de pagis ligerianis, cuius nonnulla excerpta sunt quasi praecursoria carminum rerum gestarum[1], fuit princeps doctus et cultus. A quo factum est, ut scriberetur e narrationibus non conscriptis, sed sibi traditis a patruo Gosfrido II, Andegaviae.

Versionem francicam composuerunt Ludovicus Halphen et Renatus Poupardin , sub titulo Chroniques des Comtes d'Anjou et des Seigneurs d'Amboise (Lutetiae - sumptibus Picard - 1913). Quam versionem anglice vertit Stephanus Lane, ut pars sit propositi digitalis "Historia Internet Sourcebooks Project " nuncupati apud universitatem Fordham, Novi Eboraci.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. francice "Chansons de geste"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chronique des comtes d’Anjou, Ludovicus Halphen et Renatus Poupardin (éd.). Gerardus Jacquin (introductio, versio francica et notae, textus latinus), Presses universitaires de Rennes, 2017,(ISBN: 978-2-7535-5197-8)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]