Gernotus Erler

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Gernotus Erler
Res apud Vicidata repertae:
Gernotus Erler: imago
Gernotus Erler: imago
Nativitas: 3 Maii 1944; Misnia
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value

Gernotus (Theod. Gernot) Erler (natus die 3 Maii 1944 Misniae in Saxonia) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Erler, postquam anno 1963 scholam finivit, apud Universitatem Liberam Berolinensem et Universitatem studiorum Friburgensem Brisgaudiae historiae, rebus politicis atque litteris Slavicis studebat. Ab anno 1969 adiutor scientificus in Universitate Brisgaudiae, ab anno 1980 rector domus editoriae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Erler, qui ab anno 1970 sodalis factionis Socialis Democraticae est, anno 1987 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hodiernum diem est. Annis 2005 - 2009 minister statalis in administerio rerum exterarum Germaniae fuit. Est enim expers SPD in rebus exteris. Praeterea praeses commissionis historicae suae factionis in Badenia-Virtembergia[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Erler uxorem duxit atque filiam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gernotum Erler spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]