Gerardus Vossius Borchlonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Gerardus Vossius
Gerardus Vossius Borchlonius
Gerardi Vossii insigne gentilicium

Gerardus Vossius Borchlonius, natus circa annum 1547 Borchlonii et mortuus anno 1609 in urbe Leodii, erat humanista et sacerdos catholicus Leodiensis. Non est confundendus cum Gerardo Vossio, humanista Leidensi Batavo.

Ortus erat e vetere stirpe cui nomen Vuskens (Vulpes), oriunda e comitatu Lossensi, nunc provincia Limburgi in Flandro-Belgica et tunc temporis provincia Principatus episcopalis Leodiensis.

Studia sua perfecit in Studio Generali Lovaniensi ab anno 1564, e quo evasit ut magister artium, postea sacerdotio auctus est.

Docuit in urbe Leodii rhetoricam. Postea Romam ivit, qua in urbe multos homines eruditos necnon papam Gregorium XIII novit. In patria sua Leodensi multa munera ecclesiastica accepit, fuit praepositus capituli Nostrae Dominae in urbe Tungrorum. Diu remansit Romae et in fine vitae petivit Leodium qua in urbe vita functus est.

Fratrem suum Hermanum Vuskens, burgimagistri urbis Hasselti, in principatu Leodensi, omnium bonorum heredem instituit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Steven Gysens, "Gerardus Vossius", in : Nationaal Biografisch Woordenboek, 1992-1993, col. 734-740.
  • Steven Gysens, "Gerardus Vossius, éditeur et traducteur de textes patristiques. L'exemple de la Vita et Encomium Gregorii Thaumaturgi, par Grégoire de Nysse", in Miscellanea in honorem Caroli Laga septuagenarii: Orientalia Lovaniensia Analecta, 1994.
  • Steven Gysens, "Tussen Borgloon en Rome, Gerardus Vossius (1547-1609)", publicatie bij de 400-jarige herdenkingstentoonstelling Leuven/Borgloon, november 2009
  • Stephanus Gysens, "De Gerardi Vossii Borchlonii Artis Rhetoricae Methodo (1571) nuper reperta" (sequetur), in Melissa, n° 169, Bruxellis, 2012, pp. 2-5.
  • Stephanus Gysens, "De Gerardi Vossii Borchlonii Artis Rhetoricae Methodo (1571) nuper reperta" (II), in Melissa, n° 170, Bruxellis, 2012, pp. 10-12.
  • Guy Bauwens 1978: "Vossius Gerardus Joannes 1577-1649, Vossius Gerardus 1547-1609".
  • Guy Bauwens, 1984: Het geslacht VOSSIUS 13de tot 20ste eeuw, Ekeren, Pandava press, 1984.

Notae[recensere | fontem recensere]


Fons[recensere | fontem recensere]

Hoc lemma in parte aut totaliter translatum est e lemmate nl:Gerardus Vossius Borghlonius, in Wikipédia.nl.